2 Corinthians 6:1 Cross References - Clementine_Vulgate

1 Adjuvantes autem exhortamur ne in vacuum gratiam Dei recipiatis.

Jeremiah 8:8

8 Quomodo dicitis: Sapientes nos sumus, et lex Domini nobiscum est? vere mendacium operatus est stylus mendax scribarum!

Matthew 23:37

37 { Jerusalem, Jerusalem, quæ occidis prophetas, et lapidas eos, qui ad te missi sunt, quoties volui congregare filios tuos, quemadmodum gallina congregat pullos suos sub alas, et noluisti?}

Acts 14:3

3 Multo igitur tempore demorati sunt, fiducialiter agentes in Domino, testimonium perhibente verbo gratiæ suæ, dante signa et prodigia fieri per manus eorum.

Romans 12:1

1 Obsecro itaque vos fratres per misericordiam Dei, ut exhibeatis corpora vestra hostiam viventem, sanctam, Deo placentem, rationabile obsequium vestrum.

1 Corinthians 3:9

9 Dei enim sumus adjutores: Dei agricultura estis, Dei ædificatio estis.

2 Corinthians 5:18-20

18 Omnia autem ex Deo, qui nos reconciliavit sibi per Christum: et dedit nobis ministerium reconciliationis, 19 quoniam quidem Deus erat in Christo mundum reconcilians sibi, non reputans illis delicta ipsorum, et posuit in nobis verbum reconciliationis. 20 Pro Christo ergo legatione fungimur, tamquam Deo exhortante per nos. Obsecramus pro Christo, reconciliamini Deo.

2 Corinthians 8:1-2

1 Notam autem facimus vobis, fratres, gratiam Dei, quæ data est in ecclesiis Macedoniæ: 2 quod in multo experimento tribulationis abundantia gaudii ipsorum fuit, et altissima paupertas eorum, abundavit in divitias simplicitatis eorum:

2 Corinthians 10:1

1 Ipse autem ego Paulus obsecro vos per mansuetudinem et modestiam Christi, qui in facie quidem humilis sum inter vos, absens autem confido in vos.

Galatians 2:21

21 Non abjicio gratiam Dei. Si enim per legem justitia, ergo gratis Christus mortuus est.

Galatians 3:4

4 tanta passi estis sine causa? si tamen sine causa.

Galatians 4:11-12

11 Timeo vos, ne forte sine causa laboraverim in vobis. 12 Estote sicut ego, quia et ego sicut vos: fratres, obsecro vos. Nihil me læsistis.

Titus 2:11

11 Apparuit enim gratia Dei Salvatoris nostri omnibus hominibus,

Hebrews 12:15

15 contemplantes nequis desit gratiæ Dei: ne qua radix amaritudinis sursum germinans impediat, et per illam inquinentur multi.

Hebrews 12:25

25 Videte ne recusetis loquentem. Si enim illi non effugerunt, recusantes eum, qui super terram loquebatur: multo magis nos, qui de cælis loquentem nobis avertimus.

1 Peter 4:10

10 Unusquisque, sicut accepit gratiam, in alterutrum illam administrantes, sicut boni dispensatores multiformis gratiæ Dei.

Cross Reference data is from OpenBible.info, retrieved June 28, 2010, and licensed under a Creative Commons Attribution License.