2 Chronicles 25:19 Cross References - Clementine_Vulgate

19 Dixisti: Percussi Edom, et idcirco erigitur cor tuum in superbiam: sede in domo tua: cur malum adversum te provocas, ut cadas et tu, et Juda tecum?

Deuteronomy 8:14

14 elevetur cor tuum, et non reminiscaris Domini Dei tui, qui eduxit te de terra Ægypti, de domo servitutis,

2 Chronicles 26:16

16 Sed cum roboratus esset, elevatum est cor ejus in interitum suum, et neglexit Dominum Deum suum: ingressusque templum Domini, adolere voluit incensum super altare thymiamatis.

2 Chronicles 32:25

25 Sed non juxta beneficia quæ acceperat, retribuit, quia elevatum est cor ejus: et facta est contra eum ira, et contra Judam et Jerusalem.

2 Chronicles 35:21

21 At ille, missis ad eum nuntiis, ait: Quid mihi et tibi est, rex Juda? non adversum te hodie venio, sed contra aliam pugno domum, ad quam me Deus festinato ire præcepit: desine adversum Deum facere, qui mecum est, ne interficiat te.

Proverbs 13:10

10 Inter superbos semper jurgia sunt; qui autem agunt omnia cum consilio, reguntur sapientia.

Proverbs 16:18

18 Contritionem præcedit superbia, et ante ruinam exaltatur spiritus.

Proverbs 18:6

6 [Labia stulti miscent se rixis, et os ejus jurgia provocat.

Proverbs 20:3

3 Honor est homini qui separat se a contentionibus; omnes autem stulti miscentur contumeliis.

Proverbs 26:17

17 [Sicut qui apprehendit auribus canem, sic qui transit impatiens et commiscetur rixæ alterius.

Proverbs 28:25

25 Qui se jactat et dilatat, jurgia concitat; qui vero sperat in Domino sanabitur.

Jeremiah 9:23

23 Hæc dicit Dominus: Non glorietur sapiens in sapientia sua, et non glorietur fortis in fortitudine sua, et non glorietur dives in divitiis suis:

Daniel 5:20-23

20 Quando autem elevatum est cor ejus, et spiritus illius obfirmatus est ad superbiam, depositus est de solio regni sui, et gloria ejus ablata est: 21 et a filiis hominum ejectus est, sed et cor ejus cum bestiis positum est, et cum onagris erat habitatio ejus: fœnum quoque ut bos comedebat, et rore cæli corpus ejus infectum est, donec cognosceret quod potestatem haberet Altissimus in regno hominum, et quemcumque voluerit, suscitabit super illud. 22 Tu quoque, filius ejus Baltassar, non humiliasti cor tuum, cum scires hæc omnia: 23 sed adversum Dominatorem cæli elevatus es: et vasa domus ejus allata sunt coram te, et tu, et optimates tui, et uxores tuæ, et concubinæ tuæ vinum bibistis in eis: deos quoque argenteos, et aureos, et æreos, ferreos, ligneosque et lapideos, qui non vident, neque audiunt, neque sentiunt, laudasti: porro Deum, qui habet flatum tuum in manu sua, et omnes vias tuas, non glorificasti.

Habakkuk 2:4

4 Ecce qui incredulus est, non erit recta anima ejus in semetipso; justus autem in fide sua vivet.

Luke 14:31

31 { Aut quis rex iturus committere bellum adversus alium regem, non sedens prius cogitat, si possit cum decem millibus occurrere ei, qui cum viginti millibus venit ad se?}

1 Corinthians 1:29

29 ut non glorietur omnis caro in conspectu ejus.

James 4:6

6 { majorem autem dat gratiam. Propter quod dicit: Deus superbis resistit, humilibus autem dat gratiam.}

1 Peter 5:5

5 { Similiter adolescentes subditi estote senioribus. Omnes autem invicem humilitatem insinuate, quia Deus superbis resistit, humilibus autem dat gratiam.}

Cross Reference data is from OpenBible.info, retrieved June 28, 2010, and licensed under a Creative Commons Attribution License.