2 Chronicles 24:3 Cross References - Clementine_Vulgate

3 Accepit autem ei Jojada uxores duas, e quibus genuit filios et filias.

Genesis 4:19

19 Qui accepit duas uxores, nomen uni Ada, et nomen alteri Sella.

Genesis 21:21

21 Habitavitque in deserto Pharan, et accepit illi mater sua uxorem de terra Ægypti.

Genesis 24:4

4 sed ad terram et cognationem meam proficiscaris et inde accipias uxorem filio meo Isaac.

2 Chronicles 24:15

15 Senuit autem Jojada plenus dierum, et mortuus est cum esset centum triginta annorum:

Matthew 19:4-8

4 { Qui respondens, ait eis: Non legistis, quia qui fecit hominem ab initio, masculum et feminam fecit eos? Et dixit:} 5 { Propter hoc dimittet homo patrem, et matrem, et adhærebit uxori suæ, et erunt duo in carne una.} 6 { Itaque jam non sunt duo, sed una caro. Quod ergo Deus conjunxit, homo non separet.} 7 Dicunt illi: Quid ergo Moyses mandavit dare libellum repudii, et dimittere? 8 { Ait illis: Quoniam Moyses ad duritiam cordis vestri permisit vobis dimittere uxores vestras: ab initio autem non fuit sic.}

Cross Reference data is from OpenBible.info, retrieved June 28, 2010, and licensed under a Creative Commons Attribution License.