2 Chronicles 24:23 Cross References - Clementine_Vulgate

23 Cumque evolutus esset annus, ascendit contra eum exercitus Syriæ: venitque in Judam et Jerusalem, et interfecit cunctos principes populi, atque universam prædam miserunt regi in Damascum.

Deuteronomy 32:35

35 Mea est ultio, et ego retribuam in tempore, ut labatur pes eorum: juxta est dies perditionis, et adesse festinant tempora.

1 Kings 20:22

22 Accedens autem propheta ad regem Israël, dixit ei: Vade, et confortare, et scito, et vide quid facias: sequenti enim anno rex Syriæ ascendet contra te.

1 Kings 20:26

26 Igitur postquam annus transierat, recensuit Benadad Syros, et ascendit in Aphec ut pugnaret contra Israël.

2 Kings 12:17-18

17 Tunc ascendit Hazaël rex Syriæ, et pugnabat contra Geth, cepitque eam: et direxit faciem suam ut ascenderet in Jerusalem. 18 Quam ob rem tulit Joas rex Juda omnia sanctificata quæ consecraverant Josaphat, et Joram, et Ochozias, patres ejus reges Juda, et quæ ipse obtulerat: et universum argentum quod inveniri potuit in thesauris templi Domini et in palatio regis: misitque Hazaëli regi Syriæ, et recessit ab Jerusalem.

2 Chronicles 24:17-18

17 Postquam autem obiit Jojada, ingressi sunt principes Juda, et adoraverunt regem: qui delinitus obsequiis eorum, acquievit eis. 18 Et dereliquerunt templum Domini Dei patrum suorum, servieruntque lucis et sculptilibus: et facta est ira contra Judam et Jerusalem propter hoc peccatum.

Psalms 2:10-11

10 Et nunc, reges, intelligite; erudimini, qui judicatis terram. 11 Servite Domino in timore, et exsultate ei cum tremore.

Psalms 58:10-11

10 Fortitudinem meam ad te custodiam, quia, Deus, susceptor meus es: 11 Deus meus misericordia ejus præveniet me.

Psalms 82:6-7

6 Quoniam cogitaverunt unanimiter; simul adversum te testamentum disposuerunt: 7 tabernacula Idumæorum et Ismahelitæ, Moab et Agareni,

Cross Reference data is from OpenBible.info, retrieved June 28, 2010, and licensed under a Creative Commons Attribution License.