1 Timothy 2:1 Cross References - Clementine_Vulgate

1 Obsecro igitur primum omnium fieri obsecrationes, orationes, postulationes, gratiarum actiones, pro omnibus hominibus:

Genesis 18:23-32

23 Et appropinquans ait: Numquid perdes justum cum impio? 24 si fuerint quinquaginta justi in civitate, peribunt simul? et non parces loco illi propter quinquaginta justos, si fuerint in eo? 25 Absit a te ut rem hanc facias, et occidas justum cum impio, fiatque justus sicut impius, non est hoc tuum: qui judicas omnem terram, nequaquam facies judicium hoc. 26 Dixitque Dominus ad eum: Si invenero Sodomis quinquaginta justos in medio civitatis, dimittam omni loco propter eos. 27 Respondensque Abraham, ait: Quia semel cœpi, loquar ad Dominum meum, cum sim pulvis et cinis. 28 Quid si minus quinquaginta justis quinque fuerint? delebis, propter quadraginta quinque, universam urbem? Et ait: Non delebo, si invenero ibi quadraginta quinque. 29 Rursumque locutus est ad eum: Sin autem quadraginta ibi inventi fuerint, quid facies? Ait: Non percutiam propter quadraginta. 30 Ne quæso, inquit, indigneris, Domine, si loquar: quid si ibi inventi fuerint triginta? Respondit: Non faciam, si invenero ibi triginta. 31 Quia semel, ait, cœpi loquar ad Dominum meum: quid si ibi inventi fuerint viginti? Ait: Non interficiam propter viginti. 32 Obsecro, inquit, ne irascaris, Domine, si loquar adhuc semel: quid si inventi fuerint ibi decem? Et dixit: Non delebo propter decem.

1 Kings 8:41-43

41 Insuper et alienigena, qui non est de populo tuo Israël, cum venerit de terra longinqua propter nomen tuum (audietur enim nomen tuum magnum, et manus tua fortis, et brachium tuum 42 extentum ubique), cum venerit ergo, et oraverit in hoc loco, 43 tu exaudies in cælo, in firmamento habitaculi tui, et facies omnia pro quibus invocaverit te alienigena: ut discant universi populi terrarum nomen tuum timere, sicut populus tuus Israël, et probent quia nomen tuum invocatum est super domum hanc quam ædificavi.

Psalms 67:1-4

1 [Exsurgat Deus, et dissipentur inimici ejus; et fugiant qui oderunt eum a facie ejus. 2 3 Sicut deficit fumus, deficiant; sicut fluit cera a facie ignis, sic pereant peccatores a facie Dei. 4 Et justi epulentur, et exsultent in conspectu Dei, et delectentur in lætitia.

Psalms 72:19

19 Quomodo facti sunt in desolationem? subito defecerunt: perierunt propter iniquitatem suam.

Matthew 6:9-10

9 { Sic ergo vos orabitis: [Pater noster, qui es in cælis, sanctificetur nomen tuum.} 10 { Adveniat regnum tuum; fiat voluntas tua, sicut in cælo et in terra.}

Acts 17:30

30 Et tempora quidem hujus ignorantiæ despiciens Deus, nunc annuntiat hominibus ut omnes ubique pœnitentiam agant,

Romans 1:8

8 Primum quidem gratias ago Deo meo per Jesum Christum pro omnibus vobis: quia fides vestra annuntiatur in universo mundo.

Romans 6:17

17 Gratias autem Deo quod fuistis servi peccati, obedistis autem ex corde in eam formam doctrinæ, in quam traditi estis.

1 Corinthians 15:3

3 Tradidi enim vobis in primis quod et accepi: quoniam Christus mortuus est pro peccatis nostris secundum Scripturas:

2 Corinthians 8:6

6 ita ut rogaremus Titum, ut quemadmodum cœpit, ita et perficiat in vobis etiam gratiam istam.

Ephesians 3:13

13 Propter quod peto ne deficiatis in tribulationibus meis pro vobis: quæ est gloria vestra.

Ephesians 5:20

20 gratias agentes semper pro omnibus in nomine Domini nostri Jesu Christi Deo et Patri,

Philippians 1:3

3 Gratia vobis, et pax a Deo Patre nostro, et Domino Jesu Christo.

1 Thessalonians 3:12

12 Vos autem Dominus multiplicet, et abundare faciat caritatem vestram in invicem, et in omnes, quemadmodum et nos in vobis:

2 Thessalonians 1:3

3 Gratias agere debemus semper Deo pro vobis, fratres, ita ut dignum est, quoniam supercrescit fides vestra, et abundat caritas uniuscujusque vestrum in invicem:

1 Timothy 2:4

4 qui omnes homines vult salvos fieri, et ad agnitionem veritatis venire.

1 Timothy 5:5

5 Quæ autem vere vidua est, et desolata, speret in Deum, et instet obsecrationibus, et orationibus nocte ac die.

2 Timothy 2:24

24 Servum autem Domini non oportet litigare: sed mansuetum esse ad omnes, docibilem, patientem,

Titus 2:11

11 Apparuit enim gratia Dei Salvatoris nostri omnibus hominibus,

Titus 3:2

2 neminem blasphemare, non litigiosos esse, sed modestos, omnem ostendentes mansuetudinem ad omnes homines.

Hebrews 6:11

11 Cupimus autem unumquemque vestrum eamdem ostentare sollicitudinem ad expletionem spei usque in finem:

James 5:16

16 Confitemini ergo alterutrum peccata vestra, et orate pro invicem ut salvemini: multum enim valet deprecatio justi assidua.

Cross Reference data is from OpenBible.info, retrieved June 28, 2010, and licensed under a Creative Commons Attribution License.