1 Samuel 30:13 Cross References - Clementine_Vulgate

13 Dixit itaque ei David: Cujus es tu? vel unde? et quo pergis? Qui ait: Puer ægyptius ego sum, servus viri Amalecitæ: dereliquit autem me dominus meus, quia ægrotare cœpi nudiustertius.

Job 31:13-15

13 Si contempsi subire judicium cum servo meo et ancilla mea, cum disceptarent adversum me: 14 quid enim faciam cum surrexerit ad judicandum Deus? et cum quæsierit, quid respondebo illi? 15 Numquid non in utero fecit me, qui et illum operatus est, et formavit me in vulva unus?

Proverbs 12:10

10 Novit justus jumentorum suorum animas; viscera autem impiorum crudelia.

James 2:13

13 Judicium enim sine misericordia illi qui non fecit misericordiam: superexaltat autem misericordia judicium.

Cross Reference data is from OpenBible.info, retrieved June 28, 2010, and licensed under a Creative Commons Attribution License.