1 Kings 2:35 Cross References - Clementine_Vulgate

35 Et constituit rex Banaiam filium Jojadæ pro eo super exercitum, et Sadoc sacerdotem posuit pro Abiathar.

Numbers 25:11-13

11 Phinees filius Eleazari filii Aaron sacerdotis avertit iram meam a filiis Israël: quia zelo meo commotus est contra eos, ut non ipse delerem filios Israël in zelo meo. 12 Idcirco loquere ad eum: Ecce do ei pacem fœderis mei, 13 et erit tam ipsi quam semini ejus pactum sacerdotii sempiternum: quia zelatus est pro Deo suo, et expiavit scelus filiorum Israël.

1 Samuel 2:35

35 Et suscitabo mihi sacerdotem fidelem, qui juxta cor meum et animam meam faciet: et ædificabo ei domum fidelem, et ambulabit coram christo meo cunctis diebus.

1 Kings 2:27

27 Ejecit ergo Salomon Abiathar ut non esset sacerdos Domini, ut impleretur sermo Domini quem locutus est super domum Heli in Silo.

1 Kings 4:4

4 Banaias filius Jojadæ super exercitum: Sadoc autem et Abiathar sacerdotes:

1 Chronicles 6:4-15

4 Eleazar genuit Phinees, et Phinees genuit Abisue. 5 Abisue vero genuit Bocci, et Bocci genuit Ozi. 6 Ozi genuit Zaraiam, et Zaraias genuit Meraioth. 7 Porro Meraioth genuit Amariam, et Amarias genuit Achitob. 8 Achitob genuit Sadoc, et Sadoc genuit Achimaas, 9 Achimaas genuit Azariam, Azarias genuit Johanan, 10 Johanan genuit Azariam: ipse est qui sacerdotio functus est in domo quam ædificavit Salomon in Jerusalem. 11 Genuit autem Azarias Amariam, et Amarias genuit Achitob, 12 Achitob genuit Sadoc, et Sadoc genuit Sellum, 13 Sellum genuit Helciam, et Helcias genuit Azariam, 14 Azarias genuit Saraiam, et Saraias genuit Josedec. 15 Porro Josedec egressus est, quando transtulit Dominus Judam et Jerusalem per manus Nabuchodonosor.

1 Chronicles 6:50-53

50 Hi sunt autem filii Aaron: Eleazar filius ejus, Phinees filius ejus, Abisue filius ejus, 51 Bocci filius ejus, Ozi filius ejus, Zarahia filius ejus, 52 Meraioth filius ejus, Amarias filius ejus, Achitob filius ejus, 53 Sadoc filius ejus, Achimaas filius ejus.

1 Chronicles 24:3

3 Et divisit eos David, id est, Sadoc de filiis Eleazari, et Ahimelech de filiis Ithamar, secundum vices suas et ministerium.

1 Chronicles 29:22

22 Et comederunt, et biberunt coram Domino in die illo cum grandi lætitia. Et unxerunt secundo Salomonem filium David. Unxerunt autem eum Domino in principem, et Sadoc in pontificem.

Job 34:24

24 Conteret multos, et innumerabiles, et stare faciet alios pro eis.

Psalms 109:8

8

Acts 1:20

20 Scriptum est enim in libro Psalmorum: Fiat commoratio eorum deserta, et non sit qui inhabitet in ea: et episcopatum ejus accipiat alter.

Cross Reference data is from OpenBible.info, retrieved June 28, 2010, and licensed under a Creative Commons Attribution License.