1 Kings 19:20 Cross References - Clementine_Vulgate

20 Qui statim relictis bobus cucurrit post Eliam, et ait: Osculer, oro, patrem meum, et matrem meam, et sic sequar te. Dixitque ei: Vade, et revertere: quod enim meum erat, feci tibi.

Matthew 4:20

20 At illi continuo relictis retibus secuti sunt eum.

Matthew 4:22

22 Illi autem statim relictis retibus et patre, secuti sunt eum.

Matthew 8:21-22

21 Alius autem de discipulis ejus ait illi: Domine, permitte me primum ire, et sepelire patrem meum. 22 { Jesus autem ait illi: Sequere me, et dimitte mortuos sepelire mortuos suos.}

Matthew 9:9

9 { Et, cum transiret inde Jesus, vidit hominem sedentem in telonio, Matthæum nomine. Et ait illi: Sequere me. Et surgens, secutus est eum.}

Matthew 19:27

27 Tunc respondens Petrus, dixit ei: Ecce nos reliquimus omnia, et secuti sumus te: quid ergo erit nobis?

Luke 9:61-62

61 Et ait alter: Sequar te Domine, sed permitte mihi primum renuntiare his quæ domi sunt. 62 { Ait ad illum Jesus: Nemo mittens manum suam ad aratrum, et respiciens retro, aptus est regno Dei.}

Acts 20:37

37 Magnus autem fletus factus est omnium: et procumbentes super collum Pauli, osculabantur eum,

Cross Reference data is from OpenBible.info, retrieved June 28, 2010, and licensed under a Creative Commons Attribution License.