1 Kings 16:24 Cross References - Clementine_Vulgate

24 Emitque montem Samariæ a Somer duobus talentis argenti: et ædificavit eum, et vocavit nomen civitatis quam exstruxerat, nomine Semer domini montis, Samariam.

1 Kings 13:32

32 Profecto enim veniet sermo quem prædixit in sermone Domini contra altare quod est in Bethel, et contra omnia fana excelsorum quæ sunt in urbibus Samariæ.

1 Kings 16:28-29

28 Dormivitque Amri cum patribus suis, et sepultus est in Samaria: regnavitque Achab filius ejus pro eo. 29 Achab vero filius Amri regnavit super Israël anno trigesimo octavo Asa regis Juda. Et regnavit Achab filius Amri super Israël in Samaria viginti et duobus annis.

1 Kings 16:32

32 Et posuit aram Baal in templo Baal, quod ædificaverat in Samaria,

1 Kings 18:2

2 Ivit ergo Elias, ut ostenderet se Achab: erat autem fames vehemens in Samaria.

1 Kings 20:1

1 Porro Benadad rex Syriæ congregavit omnem exercitum suum, et triginta duos reges secum, et equos, et currus: et ascendens pugnabat contra Samariam, et obsidebat eam.

1 Kings 22:37

37 Mortuus est autem rex, et perlatus est in Samariam: sepelieruntque regem in Samaria,

2 Kings 17:1

1 Anno duodecimo Achaz regis Juda, regnavit Osee filius Ela in Samaria super Israël novem annis.

2 Kings 17:6

6 Anno autem nono Osee, cepit rex Assyriorum Samariam, et transtulit Israël in Assyrios: posuitque eos in Hala et in Habor juxta fluvium Gozan, in civitatibus Medorum.

2 Kings 17:24

24 Adduxit autem rex Assyriorum de Babylone, et de Cutha, et de Avah, et de Emath, et de Sepharvaim: et collocavit eos in civitatibus Samariæ pro filiis Israël: qui possederunt Samariam, et habitaverunt in urbibus ejus.

John 4:4-5

4 Oportebat autem eum transire per Samariam. 5 Venit ergo in civitatem Samariæ, quæ dicitur Sichar, juxta prædium quod dedit Jacob Joseph filio suo.

Acts 8:5-8

5 Philippus autem descendens in civitatem Samariæ, prædicabant illis Christum. 6 Intendebant autem turbæ his quæ a Philippo dicebantur, unanimiter audientes, et videntes signa quæ faciebat. 7 Multi enim eorum qui habebant spiritus immundos, clamantes voce magna exibant. Multi autem paralytici et claudi curati sunt. 8 Factum est ergo gaudium magnum in illa civitate.

Cross Reference data is from OpenBible.info, retrieved June 28, 2010, and licensed under a Creative Commons Attribution License.