1 John 2:1 Cross References - Clementine_Vulgate

1 Filioli mei, hæc scribo vobis, ut non peccetis. Sed et si quis peccaverit, advocatum habemus apud Patrem, Jesum Christum justum:

Psalms 4:4

4 Et scitote quoniam mirificavit Dominus sanctum suum; Dominus exaudiet me cum clamavero ad eum.

Ezekiel 3:21

21 Si autem tu annuntiaveris justo ut non peccet justus, et ille non peccaverit, vivens vivet, quia annuntiasti ei, et tu animam tuam liberasti.

Zechariah 9:9

9 [Exsulta satis, filia Sion; jubila, filia Jerusalem: ecce rex tuus veniet tibi justus, et salvator: ipse pauper, et ascendens super asinam et super pullum filium asinæ.

Luke 10:22

22 { Omnia mihi tradita sunt a Patre meo. Et nemo scit quis sit Filius, nisi Pater: et quis sit Pater, nisi Filius, et cui voluerit Filius revelare.}

John 5:14

14 { Postea invenit eum Jesus in templo, et dixit illi: Ecce sanus factus es; jam noli peccare, ne deterius tibi aliquid contingat.}

John 5:19-26

19 { Amen, amen dico vobis: non potest Filius a se facere quidquam, nisi quod viderit Patrem facientem: quæcumque enim ille fecerit, hæc et Filius similiter facit.} 20 { Pater enim diligit Filium, et omnia demonstrat ei quæ ipse facit: et majora his demonstrabit ei opera, ut vos miremini.} 21 { Sicut enim Pater suscitat mortuos, et vivificat, sic et Filius, quos vult, vivificat.} 22 { Neque enim Pater judicat quemquam: sed omne judicium dedit Filio,} 23 { ut omnes honorificent Filium, sicut honorificant Patrem; qui non honorificat Filium, non honorificat Patrem, qui misit illum.} 24 { Amen, amen dico vobis, quia qui verbum meum audit, et credit ei qui misit me, habet vitam æternam, et in judicium non venit, sed transiit a morte in vitam.} 25 { Amen, amen dico vobis, quia venit hora, et nunc est, quando mortui audient vocem Filii Dei: et qui audierint, vivent.} 26 { Sicut enim Pater habet vitam in semetipso, sic dedit et Filio habere vitam in semetipso:}

John 5:36

36 { Ego autem habeo testimonium majus Joanne. Opera enim quæ dedit mihi Pater ut perficiam ea: ipsa opera, quæ ego facio, testimonium perhibent de me, quia Pater misit me:}

John 6:27

27 { Operamini non cibum, qui perit, sed qui permanet in vitam æternam, quem Filius hominis dabit vobis. Hunc enim Pater signavit Deus.}

John 8:11

11 { Quæ dixit: Nemo, Domine. Dixit autem Jesus: Nec ego te condemnabo: vade, et jam amplius noli peccare.}

John 10:15

15 { Sicut novit me Pater, et ego agnosco Patrem: et animam meam pono pro ovibus meis.}

John 13:33

33 { Filioli, adhuc modicum vobiscum sum. Quæretis me; et sicut dixi Judæis, quo ego vado, vos non potestis venire: et vobis dico modo.}

John 14:6

6 { Dicit ei Jesus: Ego sum via, et veritas, et vita. Nemo venit ad Patrem, nisi per me.}

John 21:5

5 { Dixit ergo eis Jesus: Pueri, numquid pulmentarium habetis? Responderunt ei: Non.}

Romans 6:1-2

1 Quid ergo dicemus? permanebimus in peccato ut gratia abundet? 2 Absit. Qui enim mortui sumus peccato, quomodo adhuc vivemus in illo?

Romans 6:15

15 Quid ergo? peccabimus, quoniam non sumus sub lege, sed sub gratia? Absit.

Romans 8:34

34 quis est qui condemnet? Christus Jesus, qui mortuus est, immo qui et resurrexit, qui est ad dexteram Dei, qui etiam interpellat pro nobis.

1 Corinthians 4:14-15

14 Non ut confundam vos, hæc scribo, sed ut filios meos carissimos moneo. 15 Nam si decem millia pædagogorum habeatis in Christo, sed non multos patres. Nam in Christo Jesu per Evangelium ego vos genui.

1 Corinthians 15:34

34 Evigilate justi, et nolite peccare: ignorantiam enim Dei quidam habent, ad reverentiam vobis loquor.

2 Corinthians 5:21

21 Eum, qui non noverat peccatum, pro nobis peccatum fecit, ut nos efficeremur justitia Dei in ipso.

Galatians 4:19

19 Filioli mei, quos iterum parturio, donec formetur Christus in vobis:

Ephesians 2:18

18 Quoniam per ipsum habemus accessum ambo in uno Spiritu ad Patrem.

Ephesians 4:26

26 Irascimini, et nolite peccare: sol non occidat super iracundiam vestram.

1 Timothy 2:5

5 Unus enim Deus, unus et mediator Dei et hominum homo Christus Jesus:

1 Timothy 3:14

14 Hæc tibi scribo, sperans me ad te venire cito:

Titus 2:11-13

11 Apparuit enim gratia Dei Salvatoris nostri omnibus hominibus, 12 erudiens nos, ut abnegantes impietatem, et sæcularia desideria, sobrie, et juste, et pie vivamus in hoc sæculo, 13 exspectantes beatam spem, et adventum gloriæ magni Dei, et Salvatoris nostri Jesu Christi:

Hebrews 7:24-26

24 hic autem eo quod maneat in æternum, sempiternum habet sacerdotium. 25 Unde et salvare in perpetuum potest accedentes per semetipsum ad Deum: semper vivens ad interpellandum pro nobis. 26 Talis enim decebat ut nobis esset pontifex, sanctus, innocens, impollutus, segregatus a peccatoribus, et excelsior cælis factus:

Hebrews 9:24

24 Non enim in manufacta Sancta Jesus introivit exemplaria verorum: sed in ipsum cælum, ut appareat nunc vultui Dei pro nobis:

James 1:27

27 Religio munda et immaculata apud Deum et Patrem, hæc est: visitare pupillos et viduas in tribulatione eorum, et immaculatum se custodire ab hoc sæculo.

James 3:9

9 In ipsa benedicimus Deum et Patrem: et in ipsa maledicimus homines, qui ad similitudinem Dei facti sunt.

1 Peter 1:15-19

15 sed secundum eum qui vocavit vos, Sanctum: et ipsi in omni conversatione sancti sitis: 16 { quoniam scriptum est: Sancti eritis, quoniam ego sanctus sum.} 17 Et si patrem invocatis eum, qui sine acceptione personarum judicat secundum uniuscujusque opus, in timore incolatus vestri tempore conversamini. 18 Scientes quod non corruptibilibus, auro vel argento, redempti estis de vana vestra conversatione paternæ traditionis: 19 sed pretioso sanguine quasi agni immaculati Christi, et incontaminati:

1 Peter 2:22

22 qui peccatum non fecit, nec inventus est dolus in ore ejus:

1 Peter 3:18

18 Quia et Christus semel pro peccatis nostris mortuus est, justus pro injustis, ut nos offerret Deo, mortificatus quidem carne, vivificatus autem spiritu.

1 Peter 4:1-3

1 Christo igitur passo in carne, et vos eadem cogitatione armamini: quia qui passus est in carne, desiit a peccatis: 2 ut jam non desideriis hominum, sed voluntati Dei, quod reliquum est in carne vivat temporis. 3 Sufficit enim præteritum tempus ad voluntatem gentium consummandam his qui ambulaverunt in luxuriis, desideriis, vinolentiis, comessationibus, potationibus, et illicitis idolorum cultibus.

1 John 1:3-4

3 quod vidimus et audivimus, annuntiamus vobis, ut et vos societatem habeatis nobiscum, et societas nostra sit cum Patre, et cum Filio ejus Jesu Christo. 4 Et hæc scribimus vobis ut gaudeatis, et gaudium vestrum sit plenum.

1 John 1:8-10

8 Si dixerimus quoniam peccatum non habemus, ipsi nos seducimus, et veritas in nobis non est. 9 Si confiteamur peccata nostra: fidelis est, et justus, ut remittat nobis peccata nostra, et emundet nos ab omni iniquitate. 10 Si dixerimus quoniam non peccavimus, mendacem facimus eum, et verbum ejus non est in nobis.

1 John 2:12-13

12 Scribo vobis, filioli, quoniam remittuntur vobis peccata propter nomen ejus. 13 Scribo vobis, patres, quoniam cognovistis eum, qui ab initio est. Scribo vobis, adolescentes, quoniam vicistis malignum.

1 John 2:28-29

28 Et nunc, filioli, manete in eo: ut cum apparuerit, habeamus fiduciam, et non confundamur ab eo in adventu ejus. 29 Si scitis quoniam justus est, scitote quoniam et omnis, qui facit justitiam, ex ipso natus est.

1 John 3:5

5 Et scitis quia ille apparuit ut peccata nostra tolleret: et peccatum in eo non est.

1 John 3:7

7 Filioli, nemo vos seducat. Qui facit justitiam, justus est, sicut et ille justus est.

1 John 3:18

18 Filioli mei, non diligamus verbo neque lingua, sed opere et veritate:

1 John 4:4

4 Vos ex Deo estis filioli, et vicistis eum, quoniam major est qui in vobis est, quam qui in mundo.

1 John 5:21

21 Filioli, custodite vos a simulacris. Amen.

Cross Reference data is from OpenBible.info, retrieved June 28, 2010, and licensed under a Creative Commons Attribution License.