1 Corinthians 7:33 Cross References - Clementine_Vulgate

33 Qui autem cum uxore est, sollicitus est quæ sunt mundi, quomodo placeat uxori, et divisus est.

1 Samuel 1:4-8

4 Venit ergo dies, et immolavit Elcana, deditque Phenennæ uxori suæ, et cunctis filiis ejus et filiabus, partes: 5 Annæ autem dedit partem unam tristis, quia Annam diligebat. Dominus autem concluserat vulvam ejus. 6 Affligebat quoque eam æmula ejus, et vehementer angebat, in tantum ut exprobraret quod Dominus conclusisset vulvam ejus: 7 sicque faciebat per singulos annos: cum redeunte tempore ascenderent ad templum Domini, et sic provocabat eam: porro illa flebat, et non capiebat cibum. 8 Dixit ergo ei Elcana vir suus: Anna, cur fles? et quare non comedis? et quam ob rem affligitur cor tuum? numquid non ego melior tibi sum, quam decem filii?

Nehemiah 5:1-5

1 Et factus est clamor populi et uxorum ejus magnus adversus fratres suos Judæos. 2 Et erant qui dicerent: Filii nostri et filiæ nostræ multæ sunt nimis: accipiamus pro pretio eorum frumentum, et comedamus, et vivamus. 3 Et erant qui dicerent: Agros nostros, et vineas, et domus nostras opponamus, et accipiamus frumentum in fame. 4 Et alii dicebant: Mutuo sumamus pecunias in tributa regis, demusque agros nostros et vineas: 5 et nunc sicut carnes fratrum nostrorum, sic carnes nostræ sunt: et sicut filii eorum, ita et filii nostri: ecce nos subjugamus filios nostros et filias nostras in servitutem, et de filiabus nostris sunt famulæ, nec habemus unde possint redimi: et agros nostros et vineas nostras alii possident.

Luke 12:22

22 { Dixitque ad discipulos suos: Ideo dico vobis, nolite solliciti esse animæ vestræ quid manducetis, neque corpori quid induamini.}

1 Corinthians 7:3

3 Uxori vir debitum reddat: similiter autem et uxor viro.

Ephesians 5:25-33

25 Viri, diligite uxores vestras, sicut et Christus dilexit Ecclesiam, et seipsum tradidit pro ea, 26 ut illam sanctificaret, mundans lavacro aquæ in verbo vitæ, 27 ut exhiberet ipse sibi gloriosam Ecclesiam, non habentem maculam, aut rugam, aut aliquid hujusmodi, sed ut sit sancta et immaculata. 28 Ita et viri debent diligere uxores suas ut corpora sua. Qui suam uxorem diligit, seipsum diligit. 29 Nemo enim umquam carnem suam odio habuit: sed nutrit et fovet eam, sicut et Christus Ecclesiam: 30 quia membra sumus corporis ejus, de carne ejus et de ossibus ejus. 31 Propter hoc relinquet homo patrem et matrem suam, et adhærebit uxori suæ, et erunt duo in carne una. 32 Sacramentum hoc magnum est, ego autem dico in Christo et in Ecclesia. 33 Verumtamen et vos singuli, unusquisque uxorem suam sicut seipsum diligat: uxor autem timeat virum suum.

Colossians 3:19

19 Viri, diligite uxores vestras, et nolite amari esse ad illas.

1 Thessalonians 4:11-12

11 et opera detis ut quieti sitis, et ut vestrum negotium agatis, et operemini manibus vestris, sicut præcepimus vobis: 12 et ut honeste ambuletis ad eos qui foris sunt: et nullius aliquid desideretis.

1 Timothy 5:8

8 Si quis autem suorum, et maxime domesticorum, curam non habet, fidem negavit, et est infideli deterior.

1 Peter 3:7

7 Viri similiter cohabitantes secundum scientiam, quasi infirmiori vasculo muliebri impartientes honorem, tamquam et cohæredibus gratiæ vitæ: ut non impediantur orationes vestræ.

Cross Reference data is from OpenBible.info, retrieved June 28, 2010, and licensed under a Creative Commons Attribution License.