1 Corinthians 14:14 Cross References - Clementine_Vulgate

14 Nam si orem lingua, spiritus meus orat, mens autem mea sine fructu est.

1 Corinthians 14:2

2 Qui enim loquitur lingua, non hominibus loquitur, sed Deo: nemo enim audit. Spiritu autem loquitur mysteria.

1 Corinthians 14:15-16

15 Quid ergo est? Orabo spiritu, orabo et mente: psallam spiritu, psallam et mente. 16 Ceterum si benedixeris spiritu, qui supplet locum idiotæ, quomodo dicet: Amen, super tuam benedictionem? quoniam quid dicas, nescit.

1 Corinthians 14:19

19 Sed in ecclesia volo quinque verba sensu meo loqui, ut et alios instruam: quam decem millia verborum in lingua.

Cross Reference data is from OpenBible.info, retrieved June 28, 2010, and licensed under a Creative Commons Attribution License.