Romans 9:16-18

Vulgate(i) 16 igitur non volentis neque currentis sed miserentis Dei 17 dicit enim scriptura Pharaoni quia in hoc ipsum excitavi te ut ostendam in te virtutem meam et ut adnuntietur nomen meum in universa terra 18 ergo cuius vult miseretur et quem vult indurat