Romans 9:11-15

Vulgate(i) 11 cum enim nondum nati fuissent aut aliquid egissent bonum aut malum ut secundum electionem propositum Dei maneret 12 non ex operibus sed ex vocante dictum est ei quia maior serviet minori 13 sicut scriptum est Iacob dilexi Esau autem odio habui 14 quid ergo dicemus numquid iniquitas apud Deum absit 15 Mosi enim dicit miserebor cuius misereor et misericordiam praestabo cuius miserebor