Romans 9:1-3

Vulgate(i) 1 veritatem dico in Christo non mentior testimonium mihi perhibente conscientia mea in Spiritu Sancto 2 quoniam tristitia est mihi magna et continuus dolor cordi meo 3 optabam enim ipse ego anathema esse a Christo pro fratribus meis qui sunt cognati mei secundum carnem