Romans 6:2-15

Vulgate(i) 2 absit qui enim mortui sumus peccato quomodo adhuc vivemus in illo 3 an ignoratis quia quicumque baptizati sumus in Christo Iesu in morte ipsius baptizati sumus 4 consepulti enim sumus cum illo per baptismum in mortem ut quomodo surrexit Christus a mortuis per gloriam Patris ita et nos in novitate vitae ambulemus 5 si enim conplantati facti sumus similitudini mortis eius simul et resurrectionis erimus 6 hoc scientes quia vetus homo noster simul crucifixus est ut destruatur corpus peccati ut ultra non serviamus peccato 7 qui enim mortuus est iustificatus est a peccato 8 si autem mortui sumus cum Christo credimus quia simul etiam vivemus cum Christo 9 scientes quod Christus surgens ex mortuis iam non moritur mors illi ultra non dominabitur 10 quod enim mortuus est peccato mortuus est semel quod autem vivit vivit Deo 11 ita et vos existimate vos mortuos quidem esse peccato viventes autem Deo in Christo Iesu 12 non ergo regnet peccatum in vestro mortali corpore ut oboediatis concupiscentiis eius 13 sed neque exhibeatis membra vestra arma iniquitatis peccato sed exhibete vos Deo tamquam ex mortuis viventes et membra vestra arma iustitiae Deo 14 peccatum enim vobis non dominabitur non enim sub lege estis sed sub gratia 15 quid ergo peccavimus quoniam non sumus sub lege sed sub gratia absit