Romans 5:2-5

Vulgate(i) 2 per quem et accessum habemus fide in gratiam istam in qua stamus et gloriamur in spe gloriae filiorum Dei 3 non solum autem sed et gloriamur in tribulationibus scientes quod tribulatio patientiam operatur 4 patientia autem probationem probatio vero spem 5 spes autem non confundit quia caritas Dei diffusa est in cordibus nostris per Spiritum Sanctum qui datus est nobis