Romans 2:19-24

Vulgate(i) 19 confidis te ipsum ducem esse caecorum lumen eorum qui in tenebris sunt 20 eruditorem insipientium magistrum infantium habentem formam scientiae et veritatis in lege 21 qui ergo alium doces te ipsum non doces qui praedicas non furandum furaris 22 qui dicis non moechandum moecharis qui abominaris idola sacrilegium facis 23 qui in lege gloriaris per praevaricationem legis Deum inhonoras 24 nomen enim Dei per vos blasphematur inter gentes sicut scriptum est