Romans 2:17-29

Vulgate(i) 17 si autem tu Iudaeus cognominaris et requiescis in lege et gloriaris in Deo 18 et nosti voluntatem et probas utiliora instructus per legem 19 confidis te ipsum ducem esse caecorum lumen eorum qui in tenebris sunt 20 eruditorem insipientium magistrum infantium habentem formam scientiae et veritatis in lege 21 qui ergo alium doces te ipsum non doces qui praedicas non furandum furaris 22 qui dicis non moechandum moecharis qui abominaris idola sacrilegium facis 23 qui in lege gloriaris per praevaricationem legis Deum inhonoras 24 nomen enim Dei per vos blasphematur inter gentes sicut scriptum est 25 circumcisio quidem prodest si legem observes si autem praevaricator legis sis circumcisio tua praeputium facta est 26 si igitur praeputium iustitias legis custodiat nonne praeputium illius in circumcisionem reputabitur 27 et iudicabit quod ex natura est praeputium legem consummans te qui per litteram et circumcisionem praevaricator legis es 28 non enim qui in manifesto Iudaeus est neque quae in manifesto in carne circumcisio 29 sed qui in abscondito Iudaeus et circumcisio cordis in spiritu non littera cuius laus non ex hominibus sed ex Deo est