Romans 13:8-10

Vulgate(i) 8 nemini quicquam debeatis nisi ut invicem diligatis qui enim diligit proximum legem implevit 9 nam non adulterabis non occides non furaberis non concupisces et si quod est aliud mandatum in hoc verbo instauratur diliges proximum tuum tamquam te ipsum 10 dilectio proximo malum non operatur plenitudo ergo legis est dilectio