Romans 13:11-13

Vulgate(i) 11 et hoc scientes tempus quia hora est iam nos de somno surgere nunc enim propior est nostra salus quam cum credidimus 12 nox praecessit dies autem adpropiavit abiciamus ergo opera tenebrarum et induamur arma lucis 13 sicut in die honeste ambulemus non in comesationibus et ebrietatibus non in cubilibus et inpudicitiis non in contentione et aemulatione