Romans 11:26-31

Vulgate(i) 26 et sic omnis Israhel salvus fieret sicut scriptum est veniet ex Sion qui eripiat avertet impietates ab Iacob 27 et hoc illis a me testamentum cum abstulero peccata eorum 28 secundum evangelium quidem inimici propter vos secundum electionem autem carissimi propter patres 29 sine paenitentia enim sunt dona et vocatio Dei 30 sicut enim aliquando et vos non credidistis Deo nunc autem misericordiam consecuti estis propter illorum incredulitatem 31 ita et isti nunc non crediderunt in vestram misericordiam ut et ipsi misericordiam consequantur