Romans 11:11-13

Vulgate(i) 11 dico ergo numquid sic offenderunt ut caderent absit sed illorum delicto salus gentibus ut illos aemulentur 12 quod si delictum illorum divitiae sunt mundi et deminutio eorum divitiae gentium quanto magis plenitudo eorum 13 vobis enim dico gentibus quamdiu quidem ego sum gentium apostolus ministerium meum honorificabo