Romans 10:12-15

Vulgate(i) 12 non enim est distinctio Iudaei et Graeci nam idem Dominus omnium dives in omnes qui invocant illum 13 omnis enim quicumque invocaverit nomen Domini salvus erit 14 quomodo ergo invocabunt in quem non crediderunt aut quomodo credent ei quem non audierunt quomodo autem audient sine praedicante 15 quomodo vero praedicabunt nisi mittantur sicut scriptum est quam speciosi pedes evangelizantium pacem evangelizantium bona