Revelation 1:1-3

Vulgate(i) 1 apocalypsis Iesu Christi quam dedit illi Deus palam facere servis suis quae oportet fieri cito et significavit mittens per angelum suum servo suo Iohanni 2 qui testimonium perhibuit verbo Dei et testimonium Iesu Christi quaecumque vidit 3 beatus qui legit et qui audiunt verba prophetiae et servant ea quae in ea scripta sunt tempus enim prope est