Revelation 12:12-17

Vulgate(i) 12 propterea laetamini caeli et qui habitatis in eis vae terrae et mari quia descendit diabolus ad vos habens iram magnam sciens quod modicum tempus habet 13 et postquam vidit draco quod proiectus est in terram persecutus est mulierem quae peperit masculum 14 et datae sunt mulieri duae alae aquilae magnae ut volaret in desertum in locum suum ubi alitur per tempus et tempora et dimidium temporis a facie serpentis 15 et misit serpens ex ore suo post mulierem aquam tamquam flumen ut eam faceret trahi a flumine 16 et adiuvit terra mulierem et aperuit terra os suum et absorbuit flumen quod misit draco de ore suo 17 et iratus est draco in mulierem et abiit facere proelium cum reliquis de semine eius qui custodiunt mandata Dei et habent testimonium Iesu