Psalms 91:5-10

Vulgate(i) 5 scutum et protectio veritas eius non timebis a timore nocturno 6 a sagitta volante per diem a peste in tenebris ambulante a morsu insanientis meridie 7 cadent a latere tuo mille et decem milia a dextris tuis ad te autem non adpropinquabit 8 verumtamen oculis tuis videbis et ultionem impiorum cernes 9 tu enim es Domine spes mea Excelsum posuisti habitaculum tuum 10 non accedet ad te malum et lepra non adpropinquabit tabernaculo tuo