Vulgate(i)
1 effuderunt sanguinem eorum quasi aquam in circuitu Hierusalem et non erat qui sepeliret
2 facti sumus obprobrium vicinis nostris subsannatio et derisio his qui in circuitu nostro sunt
3 usquequo Domine irasceris in finem ardebit quasi ignis zelus tuus
4 effunde furorem tuum super gentes quae non cognoverunt te et super regna quae nomen tuum non invocaverunt
5 quia comederunt Iacob et decorem eius desolaverunt
6 ne recorderis iniquitatum nostrarum veterum cito occupent nos misericordiae tuae quia adtenuati sumus nimis
7 auxiliare nobis Deus Iesus noster propter gloriam nominis tui et libera nos et propitiare peccatis nostris propter nomen tuum
8 quare dicunt gentes ubi est Deus eorum nota fiat in gentibus ante oculos nostros ultio sanguinis servorum tuorum qui effusus est
9 ingrediatur coram te gemitus vinctorum in magnitudine brachii tui relinque filios interitus
10 et redde vicinis nostris septuplum in sinu eorum obprobrium suum quo exprobraverunt tibi Domine
11 nos enim populus tuus et grex pascuae tuae confitebimur tibi in sempiternum in generatione et generatione narrabimus laudes tuas
12 victori pro liliis testimonii Asaph canticum
13 qui pascis Israhel ausculta qui ducis quasi gregem Ioseph qui sedes super cherubin ostendere
80 1 ante Efraim et Beniamin et Manasse suscita fortitudinem tuam et veni ut salvos facias nos
2 Deus converte nos et ostende faciem tuam et salvi erimus
3 Domine Deus exercituum usquequo fumabis ad orationem populi tui
4 cibasti nos pane flebili et potasti nos in lacrimis tripliciter
5 posuisti nos contentionem vicinis nostris et inimici nostri subsannaverunt nos
6 Deus exercituum converte nos et ostende faciem tuam et salvi erimus
7 vineam de Aegypto tulisti eiecisti gentes et plantasti eam
8 praeparasti ante faciem eius et stabilisti radices eius et implevit terram
9 operti sunt montes umbra eius et ramis illius cedri Dei
10 expandit comas suas usque ad mare et usque ad Flumen germina sua
11 quare dissipasti maceriam eius et vindemiaverunt eam omnes qui transeunt per viam
12 vastavit eam aper de silva et omnes bestiae agri depastae sunt eam
13 Deus exercituum revertere obsecro respice de caelo et vide et visita vineam hanc
14 et radicem quam plantavit dextera tua et filium quem confirmasti tibi
15 succensam igni et deramatam ab increpatione faciei tuae pereant
16 fiat manus tua super virum dexterae tuae et super filium hominis quem confirmasti tibi
17 et non recedemus a te vivificabis nos et nomine tuo vocabimur
18 Domine Deus exercituum converte nos et ostende faciem tuam et salvi erimus
19 victori in torcularibus Asaph
81 1 laudate Deum fortitudinem nostram iubilate Deo Iacob
2 adsumite carmen et date tympanum citharam decoram cum psalterio
3 clangite in neomenia bucina et in medio mense die sollemnitatis nostrae
4 quia legitimum Israhel est et iudicium Dei Iacob
5 testimonium in Ioseph posuit cum egrederetur terra Aegypti labium quod nesciebam audivi
6 amovi ab onere umerum eius manus eius a cofino recesserunt
7 in tribulatione invocasti et erui te exaudivi te in abscondito tonitrui probavi te super aquam Contradictionis semper
8 audi populus meus et contestor te Israhel si audieris me
9 non sit in te deus alienus et non adores deum peregrinum
10 ego sum Dominus Deus tuus qui eduxi te de terra Aegypti dilata os tuum et implebo illud
11 et non audivit populus meus vocem meam et Israhel non credidit mihi
12 et dimisi eum in pravitate cordis sui ambulabunt in consiliis suis
13 utinam populus meus audisset me Israhel in viis meis ambulasset
14 quasi nihilum inimicos eius humiliassem et super hostes eorum vertissem manum meam
15 qui oderunt Dominum negabunt eum et erit tempus eorum in saeculo
16 et cibavit eos de adipe frumenti et de petra mellis saturavit eos
82 1 canticum Asaph Deus stetit in coetu Dei in medio Deus iudicat
2 usquequo iudicatis iniquitatem et facies impiorum suscipitis semper
3 iudicate pauperi et pupillo egeno et inopi iuste facite
4 salvate inopem et pauperem de manu impiorum liberate
5 non cognoscunt nec intellegunt in tenebris ambulant movebuntur omnia fundamenta terrae
6 ego dixi dii estis et filii Excelsi omnes vos
7 ergo quasi Adam moriemini et quasi unus de principibus cadetis
8 surge Domine iudica terram quoniam hereditabis omnes gentes
83 1 canticum psalmi Asaph Deus ne taceas ne sileas et non quiescas Deus
2 quia ecce inimici tui tumultuati sunt et qui oderunt te levaverunt caput
3 contra populum tuum nequiter tractaverunt et inierunt consilium adversum arcanum tuum
4 dixerunt venite et conteramus eos de gente et non sit memoria nominis Israhel ultra
5 quoniam tractaverunt pariter contra te foedus pepigerunt
6 tabernacula Idumeae et Ismahelitarum Moab et Aggareni
7 Gebal et Ammon et Amalech Palestina cum habitatoribus Tyri
8 sed et Assur venit cum eis facti sunt brachium filiorum Loth semper
9 fac illis sicut Madian et Sisarae sicut Iabin in torrente Cison
10 contriti sunt in Aendor fuerunt quasi sterquilinium terrae
11 pone duces eorum sicut Oreb et Zeb et Zebee et Salmana omnes principes eorum
12 qui dixerunt possideamus nobis pulchritudinem Dei
13 Deus meus pone eos ut rotam quasi stipulam ante faciem venti
14 quomodo ignis conburit silvam et sicut flamma devorat montes
15 sic persequere eos in tempestate tua et in turbine tuo conturba eos
16 imple facies eorum ignominia et quaerent nomen tuum Domine
17 confundantur et conturbentur usque in saeculum et erubescant et pereant
18 et sciant quia nomen tuum est Dominus solus tu Excelsus super omnem terram
84 1 victori pro torculari filiorum Core canticum quam dilecta tabernacula tua Domine exercituum
2 desiderat et defecit anima mea in atria Domini cor meum et caro mea laudabunt Deum viventem
3 siquidem avis invenit domum et passer nidum sibi ubi ponat pullos suos altaria tua Domine exercituum rex meus et Deus meus
4 beati qui habitant in domo tua adhuc laudabunt te semper
5 beatus homo cuius fortitudo est in te semitae in corde eius
6 transeuntes in valle fletus fontem ponent eam
7 benedictione quoque amicietur doctor ibunt de fortitudine in fortitudinem parebunt apud Deum in Sion
8 Domine Deus exercituum exaudi orationem meam ausculta Deus Iacob semper
9 clipeus noster vide Deus et adtende faciem christi tui
10 quoniam melior est dies in atriis tuis super milia elegi abiectus esse in domo Dei mei magis quam habitare in tabernaculis impietatis
11 quia sol et scutum Dominus Deus gratiam et gloriam dabit Dominus
12 nec prohibebit bonum ab his qui ambulant in perfectione Domine exercituum beatus homo qui confidet in te
85 1 victori filiorum Core canticum placatus es Domine terrae tuae reduxisti captivitatem Iacob
2 dimisisti iniquitatem populo tuo operuisti omnes iniquitates eorum semper
3 continuisti omnem indignationem tuam conversus es ab ira furoris tui
4 converte nos Deus Iesus noster et solve iram tuam adversum nos
5 noli in aeternum irasci nobis extendens iram tuam in generationem et generationem
6 nonne tu revertens vivificabis nos et populus tuus laetabitur in te
7 ostende nobis Domine misericordiam tuam et salutare tuum da nobis
8 audiam quid loquatur Dominus Deus loquetur enim pacem ad populum suum et ad sanctos suos ut non convertantur ad stultitiam
9 verumtamen prope est his qui timent eum salutare eius ut habitet gloria in terra nostra
10 misericordia et veritas occurrerunt iustitia et pax deosculatae sunt
11 veritas de terra orta est et iustitia de caelo prospexit
12 sed et Dominus dabit bonum et terra nostra dabit germen suum
13 iustitia ante eum ibit et ponet in via gressus suos
86 1 oratio David inclina Domine aurem tuam exaudi me quia egenus et pauper ego sum
2 custodi animam meam quia sanctus sum salva servum tuum tu Deus meus qui confidit in te
3 miserere mei Domine quoniam ad te clamabo tota die
4 laetifica animam servi tui quia ad te animam meam levo
5 tu enim es Domine bonus et propitiabilis et multus misericordia omnibus qui invocant te
6 exaudi Domine orationem meam et ausculta vocem deprecationum mearum
7 in die tribulationis meae invocabo te quia exaudies me
8 non est similis tui in diis Domine non est iuxta opera tua
9 omnes gentes quas fecisti venient et adorabunt coram te Domine et glorificabunt nomen tuum
10 quia magnus tu et faciens mirabilia tu Deus solus
11 doce me Domine viam tuam ut ambulem in veritate tua unicum fac cor meum ut timeat nomen tuum
12 confitebor tibi Domine Deus meus in toto corde meo et glorificabo nomen tuum in sempiternum
13 quia misericordia tua magna super me et eruisti animam meam de inferno extremo
14 Deus superbi surrexerunt adversus me et coetus robustorum quaesivit animam meam et non posuerunt te in conspectu suo
15 tu autem Domine Deus misericors et clemens patiens et multae misericordiae et verus
16 respice ad me et miserere mei da fortitudinem tuam servo tuo et salva filium ancillae tuae
17 fac mecum signum in bonitate et videant qui oderunt me et confundantur quia tu Domine auxiliatus es mihi et consolatus es me
87 1 filiorum Core psalmus cantici fundamentum eius in montibus sanctuarii
2 diligit Dominus portas Sion super omnia tabernacula Iacob
3 gloriosa dicta sunt in te civitas Dei semper
4 commemorabo superbiae et Babylonis scientes me ecce Palestina et Tyrus cum Aethiopia iste natus est ibi
5 ad Sion autem dicetur vir et vir natus est in ea et ipse fundavit eam Excelsus
6 Dominus numerabit scribens populos ipse natus est in ea semper
7 et cantabunt quasi in choris omnes fontes mei in te
88 1 canticum carminis filiorum Core victori per chorum ad praecinendum eruditionis Eman Ezraitae Domine Deus salutis meae per diem clamavi in nocte coram te
2 ingrediatur ante te oratio mea inclina aurem tuam ad laudationem meam
3 quia repleta est malis anima mea et vita mea ad infernum descendit
4 reputatus sum cum descendentibus lacum factus sum quasi homo invalidus
5 inter mortuos liber sicut interfecti et dormientes in sepulchro quorum non recordaris amplius et qui a manu tua abscisi sunt
6 posuisti me in lacu novissimo in tenebris in profundis
7 super me confirmatus est furor tuus et cunctis fluctibus tuis adflixisti me semper
8 longe fecisti notos meos a me posuisti me abominationem eis clausum et non prodeuntem
9 oculus meus infirmatus est ab adflictione invocavi te Domine tota die expandi ad te palmas meas
10 numquid mortuis facies mirabilia aut gigantes surgent et confitebuntur tibi semper
11 numquid narrabitur in sepulchro misericordia tua et veritas tua in perditione
12 numquid noscentur in tenebris mirabilia tua et iustitia tua in terra quae oblivioni tradita est
13 ego autem ad te Domine clamavi et mane oratio mea praeveniet te
14 quare Domine abicis animam meam abscondis faciem tuam a me
15 pauper ego et aerumnosus ab adulescentia portavi furorem tuum et conturbatus sum
16 per me transierunt irae tuae terrores tui oppresserunt me
17 circumdederunt me quasi aquae tota die vallaverunt me pariter
18 longe fecisti a me amicum et sodalem notos meos abstulisti
89 1 eruditionis Aethan Ezraitae misericordias Domini in aeternum cantabo in generatione et generatione adnuntiabo veritatem tuam in ore meo
2 quia dixisti sempiterna misericordia aedificabitur caelos fundabis et veritas tua in eis
3 percussi foedus cum electo meo iuravi David servo meo
4 usque in aeternum stabiliam semen tuum et aedificabo in generationem et generationem thronum tuum semper
5 confitebuntur caeli mirabilia tua Domine et veritatem tuam in ecclesia sanctorum
6 quis enim in nubibus adaequabitur Domino adsimilabitur Domino de filiis Dei
7 Deus inclitus in arcano sanctorum nimio et terribilis in cunctis qui circum eum sunt
8 Domine Deus exercituum quis similis tui fortissime Domine et veritas tua in circuitu tuo
9 tu dominaris superbiae maris et elationes gurgitum eius tu conprimis
10 tu confregisti quasi vulneratum superbum in brachio forti tuo dispersisti inimicos tuos
11 tui sunt caeli et tua est terra orbem et plenitudinem eius tu fundasti
12 aquilonem et dexteram tu creasti Thabor et Hermon nomen tuum laudabunt
13 tuum brachium cum fortitudine roboretur manus tua exaltetur dextera tua
14 iustitia et iudicium firmamentum throni tui misericordia et veritas praecedent faciem tuam
15 beatus populus qui novit iubilum Domine in lumine vultus tui ambulabunt
16 in nomine tuo exultabunt tota die et in iustitia tua exaltabuntur
17 quia gloria fortitudinis eorum tu es et in misericordia tua elevabis cornu nostrum
18 quia a Domino est protectio nostra et a Sancto Israhel rege nostro
19 tunc locutus es per visionem sanctis tuis et dixisti posui adiutorium super robustum exaltavi electum de populo
20 inveni David servum meum oleo sancto meo unxi eum
21 cum quo manus mea firma erit et brachium meum roborabit eum
22 non decipiet inimicus eum et filius iniquitatis non adfliget eum
23 sed concidam ante faciem eius hostes illius et qui eum oderunt percutiam
24 veritas autem mea et misericordia mea erit cum eo et in nomine meo exaltabitur cornu eius
25 et ponam in mari manum eius et in fluminibus dexteram eius
26 ipse vocabit me pater meus es tu Deus meus et fortitudo salutis meae
27 ego autem primogenitum ponam eum excelsum regibus terrae
28 in aeternum custodiam ei misericordiam meam et pactum meum fidele ei erit
29 et ponam perpetuum semen eius et thronum eius sicut dies caeli
30 si autem dereliquerint filii eius legem meam et in iudiciis meis non ambulaverint
31 si caerimonias meas profanaverint et praecepta mea non custodierint
32 visitabo in virga scelera eorum et in plagis iniquitatem eorum
33 misericordiam autem meam non auferam ab eo nec mentiar in veritate mea
34 non violabo pactum meum et quod egressum est de labiis meis non mutabo
35 semel iuravi in sancto meo ne David mentiar
36 semen eius in sempiternum erit
37 et thronus eius sicut sol in conspectu meo sicut luna stabilietur in sempiternum et testis in caelo fidelis semper
38 tu autem reppulisti et proiecisti iratus es adversum christum tuum
39 adtenuasti pactum servi tui profanasti in terra diadema eius
40 dissipasti omnes macerias eius posuisti munitiones eius pavorem
41 diripuerunt eum omnes qui transeunt per viam factus est obprobrium vicinis suis
42 elevasti dexteram hostium eius laetificasti omnes inimicos illius
43 avertisti robur gladii eius et non sublevasti eum in proelio
44 quiescere fecisti munditiam eius et thronum illius in terram detraxisti
45 adbreviasti dies adulescentiae eius operuisti eum ignominia sempiterna
46 usquequo Domine absconderis in finem succendetur quasi ignis indignatio tua
47 memento mei de profundo alioquin quare frustra creasti filios hominum
48 quis est vir qui vivat et non videat mortem salvans animam suam de manu inferi semper
49 ubi sunt misericordiae tuae antiquae Domine quas iurasti David in veritate tua
50 recordare Domine obprobrii servorum tuorum quia portavi in sinu meo omnes iniquitates populorum
51 quas exprobraverunt inimici tui Domine quibus exprobraverunt vestigia christi tui
52 benedictus Dominus in sempiternum amen et amen
90 1 oratio Mosi viri Dei Domine habitaculum tu factus es nobis in generatione et generatione
2 antequam montes nascerentur et parturiretur terra et orbis a saeculo et usque in saeculum tu es
3 convertes hominem usque ad contritionem et dices revertimini filii Adam
4 quia mille anni in oculis tuis sicut dies hesterna quae pertransiit et vigilia nocturna
5 percutiente te eos somnium erunt
6 mane quasi herba pertransiens mane floruit et abiit ad vesperam conteretur atque siccabitur
7 consumpti enim sumus in furore tuo et in indignatione tua conturbati sumus
8 posuisti iniquitates nostras coram te neglegentias nostras in luce vultus tui
9 omnes enim dies nostri transierunt in furore tuo consumpsimus annos nostros quasi sermonem loquens
10 dies annorum nostrorum in ipsis septuaginta anni si autem multum octoginta anni et quod amplius est labor et dolor quoniam transivimus cito et avolavimus
11 quis novit fortitudinem irae tuae et secundum timorem tuum indignationem tuam
12 ut numerentur dies nostri sic ostende et veniemus corde sapienti
13 revertere Domine usquequo et exorabilis esto super servis tuis
14 imple nos matutina misericordia tua et laudabimus et laetabimur in cunctis diebus nostris
15 laetifica nos pro diebus quibus adflixisti nos et annis in quibus vidimus mala
16 appareat apud servos tuos opus tuum et gloria tua super filios eorum
17 et sit decor Domini Dei nostri super nos et opus manuum nostrarum fac stabile super nos opus manuum nostrarum confirma
91 1 qui habitat in abscondito Excelsi in umbraculo Domini commorabitur
2 dicens Domino spes mea et fortitudo mea Deus meus confidam in eum
3 quia ipse liberabit te de laqueo venantium de morte insidiarum
4 in scapulis suis obumbrabit tibi et sub alis eius sperabis
5 scutum et protectio veritas eius non timebis a timore nocturno
6 a sagitta volante per diem a peste in tenebris ambulante a morsu insanientis meridie
7 cadent a latere tuo mille et decem milia a dextris tuis ad te autem non adpropinquabit
8 verumtamen oculis tuis videbis et ultionem impiorum cernes
9 tu enim es Domine spes mea Excelsum posuisti habitaculum tuum
10 non accedet ad te malum et lepra non adpropinquabit tabernaculo tuo
11 quia angelis suis mandabit de te ut custodiant te in omnibus viis tuis
12 in manibus portabunt te ne forte offendat ad lapidem pes tuus
13 super aspidem et basiliscum calcabis conculcabis leonem et draconem
14 quoniam mihi adhesit et liberabo eum exaltabo eum quoniam cognovit nomen meum
15 invocabit me et exaudiam eum cum ipso ero in tribulatione eruam eum et glorificabo
16 longitudine dierum implebo illum et ostendam ei salutare meum
92 1 psalmus cantici in die sabbati bonum est confiteri Domino et psallere nomini tuo Altissime
2 ad adnuntiandam mane misericordiam tuam et fidem tuam in nocte
3 in decacordo et in psalterio in cantico in cithara
4 quoniam laetificasti me Domine in opere tuo in facturis manuum tuarum laudabo
5 quam magnificata sunt opera tua Domine satis profundae factae sunt cogitationes tuae
6 vir insipiens non cognoscet et stultus non intelleget istud
7 germinaverunt impii quasi faenum et floruerunt omnes qui operantur iniquitatem ut contererentur usque in sempiternum
8 tu autem Excelsus in aeternum Domine
9 ecce enim inimici tui Domine ecce inimici tui peribunt et dissipabuntur omnes qui operantur iniquitatem
10 et exaltabitur quasi monocerotis cornu meum et senecta mea in oleo uberi
11 et dispiciet oculus meus eos qui insidiantur mihi de his qui consurgunt adversum me malignantibus audit auris mea
12 iustus ut palma florebit ut cedrus in Libano multiplicabitur
13 transplantati in domo Domini in atriis Dei nostri germinabunt
14 adhuc fructificabunt in senectute pingues et frondentes erunt