Psalms 78:4-8

Vulgate(i) 4 ut cognosceret generatio subsequens filii nascituri surgent et narrabunt filiis suis 5 ut ponant in Deo spem suam et non obliviscantur cogitationum eius et mandata eius custodiant 6 ut non sint sicut patres eorum generatio declinans et provocans generatio quae non praeparavit cor suum et non credidit Deo spiritus eius 7 filii Efraim intendentes et mittentes arcum terga verterunt in die belli 8 non custodierunt pactum Dei sui et in lege eius noluerunt ingredi