Psalms 78:34-37

Vulgate(i) 34 et lactaverunt eum in ore suo et lingua sua mentiti sunt ei 35 cor autem eorum non erat firmum cum eo nec permanserunt in pacto eius 36 ipse vero misericors propitiabitur iniquitati et non disperdet multumque avertit iram suam et non suscitavit totum furorem suum 37 sed recordatus est quia caro essent spiritus vadens et non revertens