Psalms 71:15-24

Vulgate(i) 15 ingrediar in fortitudine Domini Dei recordabor iustitiae tuae solius 16 Deus docuisti me ab adulescentia mea et usque nunc adnuntiabo mirabilia tua 17 insuper et usque ad senectutem et canos Deus ne derelinquas me donec adnuntiem brachium tuum generationi cunctisque qui venturi sunt fortitudines tuas 18 et iustitiam tuam Deus usque in excelsum quanta fecisti magnalia Deus quis similis tibi 19 qui ostendisti mihi tribulationes plurimas et adflictiones conversus vivificabis nos et de abyssis terrae rursum educes nos 20 multiplicabis magnitudinem meam et conversus consolaberis me 21 ego autem confitebor tibi in vasis psalterii veritatem tuam Deus meus cantabo tibi in cithara Sancte Israhel 22 laudabunt labia mea cum cantavero tibi et anima mea quam redemisti 23 insuper et lingua mea tota die meditabitur iustitiam tuam quia confusi sunt et dehonestati quaerentes malum mihi 24 Salomonis Deus iudicium regi da et iustitiam tuam filio regis iudicabit populum tuum in iustitia et pauperes tuos in iudicio