Vulgate(i)
1 ut nota fiat in terra via tua in universis gentibus salus tua
2 confiteantur tibi populi Deus confiteantur tibi populi omnes
3 laetentur et laudent gentes quoniam iudicas populos in aequitate et gentium quae in terra sunt ductor es sempiternus
4 confiteantur tibi populi Deus confiteantur tibi populi omnes
5 terra dedit germen suum benedicat nobis Deus Deus noster
6 benedicat nobis Deus et timeant eum omnes fines terrae
7 victori David psalmus cantici exsurgat Deus et dissipentur inimici eius et fugiant qui oderunt eum a facie eius
68 1 sicut deficit fumus deficiant sicut tabescit cera a facie ignis pereant impii a facie Dei
2 iusti autem laetentur exultent in conspectu Dei et gaudeant in laetitia
3 cantate Deo canite nomini eius praeparate viam ascendenti per deserta in Domino nomen eius et exultate coram eo
4 patri pupillorum et defensori viduarum Deus in habitaculo sancto suo
5 Deus habitare facit solitarios in domo educit vinctos in fortitudine increduli autem habitaverunt in siccitatibus
6 Deus cum egredereris ante populum tuum et ambulares per desertum semper
7 terra commota est et caeli stillaverunt a facie tua Deus hoc est in Sinai a facie Dei Dei Israhel
8 pluviam voluntariam elevasti Deus hereditatem tuam laborantem tu confortasti
9 animalia tua habitaverunt in ea praeparasti in bonitate tua pauperi Deus
10 Domine dabis sermonem adnuntiatricibus fortitudinis plurimae
11 reges exercituum foederabuntur foederabuntur et pulchritudo domus dividet spolia
12 si dormieritis inter medios terminos pinnae columbae deargentatae et posteriora eius in virore auri
13 cum divideret Robustissimus reges in ea nive dealbata est in Selmon
14 mons Dei mons pinguis mons excelsus mons pinguis
15 quare contenditis montes excelsi adversum montem quem dilexit Deus ut habitaret in eo siquidem Dominus habitabit semper
16 currus Dei innumerabilis milia abundantium Dominus in eis in Sina in sancto
17 ascendisti in excelsum captivam duxisti captivitatem accepisti dona in hominibus insuper et non credentes habitare Dominum Deum
18 benedictus Dominus per singulos dies portabit nos Deus salutis nostrae semper
19 Deus noster Deus salutis et Domini Dei mortis egressus
20 verumtamen Deus confringet capita inimicorum suorum verticem crinis ambulantis in delictis suis
21 dixit Dominus de Basan convertam convertam de profundis maris
22 ut calcet pes tuus in sanguine lingua canum tuorum ex inimicis a temet ipso
23 viderunt itinera tua Deus itinera Dei mei regis mei in sancto
24 praecesserunt cantores eos qui post tergum psallebant in medio puellarum tympanistriarum
25 in ecclesiis benedicite Deo Domino de fontibus Israhel
26 ibi Beniamin parvulus continens eos principes Iuda in purpura sua principes Zabulon principes Nepthali
27 praecepit Deus tuus de fortitudine tua conforta Deus hoc quod operatus es nobis
28 de templo tuo quod est in Hierusalem tibi offerent reges munera
29 increpa bestiam calami congregatio fortium in vitulis populorum calcitrantium contra rotas argenteas disperge populos qui bella volunt
30 offerant velociter ex Aegypto Aethiopia festinet dare manus Deo
31 regna terrae cantate Deo canite Domino semper
32 qui ascendit super caelum caeli a principio ecce dabit voci suae vocem fortitudinis
33 date gloriam Deo super Israhel magnificentia eius et fortitudo eius in caelis
34 terribilis Deus de sanctuario suo Deus Israhel ipse dabit fortitudinem et robur populo benedictus Deus
35 victori pro liliis David salva me Deus quoniam venerunt aquae usque ad animam
69 1 infixus sum in limo profundi et non possum consistere veni in profundum aquarum et flumen operuit me
2 laboravi clamans exasperatum est guttur meum defecerunt oculi mei expectantes Deum meum
3 multiplicati sunt super capillos capitis mei qui oderunt me gratis confortati sunt qui persequebantur me inimici mei iniuste quae non rapueram tunc reddebam
4 Deus tu scis stultitiam meam et peccata mea a te non sunt abscondita
5 non confundantur in me qui expectant te Domine Deus exercituum non confundantur in me qui quaerunt te Deus Israhel
6 quia propter te portavi obprobrium operuit confusio faciem meam
7 alienus factus sum fratribus meis et peregrinus filiis matris meae
8 quia zelus domus tuae comedit me et obprobrium exprobrantium tibi cecidit super me
9 et flevi in ieiunio animam meam et factum est in obprobria mihi
10 et posui vestimentum meum saccum et factus sum eis in parabulam
11 contra me loquebantur qui sedebant in porta et cantabant bibentes vinum
12 mea autem oratio ad te Domine tempus reconciliationis est Deus in multitudine misericordiae tuae exaudi me in veritate salutaris tui
13 erue me de luto ut non infigar libera me ab his qui oderunt me et de profundis aquis
14 ne operiat me fluvius aquae et ne absorbeat me profundum et non coronet super me puteus os suum
15 exaudi me Domine quoniam bona est misericordia tua secundum multitudinem miserationum tuarum respice ad me
16 et ne abscondas faciem tuam a servo tuo quoniam tribulor cito exaudi me
17 accede ad animam meam redime eam propter inimicos meos libera me
18 tu scis obprobrium meum et confusionem meam et ignominiam meam
19 coram te sunt omnes hostes mei obprobrio contritum est cor meum et desperatus sum et expectavi qui contristaretur et non fuit et qui consolaretur et non inveni
20 et dederunt in esca mea fel et in siti mea potaverunt me aceto
21 sit mensa eorum coram eis in laqueum et in retributiones ad corruendum
22 contenebrentur oculi eorum ne videant et dorsum eorum semper incurva
23 effunde super eos indignationem tuam et ira furoris tui conprehendat eos
24 fiat commoratio eorum deserta in tabernaculis eorum non sit qui habitet
25 quoniam quem tu percussisti persecuti sunt et ut adfligerent vulneratos tuos narrabant
26 da iniquitatem super iniquitatem eorum et non veniant in iustitia tua
27 deleantur de libro viventium et cum iustis non scribantur
28 ego autem pauper et dolens salus tua Deus suscipiet me
29 laudabo nomen Dei in cantico et magnificabo eum in confessione
30 et placebit Domino super vitulum novellum cornua efferentem et ungulas
31 videntes mansueti laetabuntur qui quaeritis Deum vivet anima vestra
32 quoniam exaudivit pauperes Dominus et vinctos suos non dispexit
33 laudent eum caeli et terra maria et omne quod movetur in eis
34 quia Deus salvabit Sion et aedificabit civitates Iuda et habitabunt ibi et possidebunt eam
35 et semen servorum eius possidebit eam et qui diligunt nomen eius habitabunt in ea
36 victori David ad recordandum Deus ut liberes me Domine ut auxilieris mihi festina
70 1 confundantur et erubescant qui quaerunt animam meam
2 convertantur retrorsum et erubescant qui volunt malum mihi revertantur ad vestigium confusionis suae qui dicunt va va
3 gaudeant et laetentur in te omnes qui quaerunt te et dicant semper magnificetur Deus qui diligunt salutare tuum
4 ego autem egenus et pauper Deus festina pro me auxilium meum et salvator meus tu Domine ne moreris
5 in te Domine speravi ne confundar in aeternum
71 1 iustitia tua erue me et libera inclina ad me aurem tuam et salva me
2 esto mihi robustum habitaculum ut ingrediar iugiter praecepisti ut salvares me quia petra mea et fortitudo mea es tu
3 Deus meus salva me de manu impii de manu iniqui et nocentis
4 quia tu es expectatio mea Deus Domine fiducia mea ab adulescentia mea
5 a te sustentatus sum ex utero de ventre matris meae tu es protector meus in te laus mea semper
6 quasi portentum factus sum multis et tu spes mea fortissima
7 impleatur os meum laude tua tota die magnitudine tua
8 ne proicias me in tempore senectutis cum defecerit fortitudo mea ne derelinquas me
9 quia dixerunt inimici mei mihi et qui observabant animam meam inierunt consilium pariter
10 dicentes Deus dereliquit eum persequimini et conprehendite eum quia non est qui eruat
11 Deus ne elongeris a me Deus meus ad auxiliandum mihi festina
12 confundantur et consumantur adversarii animae meae operiantur obprobrio et confusione qui quaerunt malum mihi
13 ego autem iugiter expectabo et adiciam super omnes laudationes tuas
14 os meum narrabit iustitiam tuam tota die salutare tuum quia non cognovi litteraturas
15 ingrediar in fortitudine Domini Dei recordabor iustitiae tuae solius
16 Deus docuisti me ab adulescentia mea et usque nunc adnuntiabo mirabilia tua
17 insuper et usque ad senectutem et canos Deus ne derelinquas me donec adnuntiem brachium tuum generationi cunctisque qui venturi sunt fortitudines tuas
18 et iustitiam tuam Deus usque in excelsum quanta fecisti magnalia Deus quis similis tibi
19 qui ostendisti mihi tribulationes plurimas et adflictiones conversus vivificabis nos et de abyssis terrae rursum educes nos
20 multiplicabis magnitudinem meam et conversus consolaberis me
21 ego autem confitebor tibi in vasis psalterii veritatem tuam Deus meus cantabo tibi in cithara Sancte Israhel
22 laudabunt labia mea cum cantavero tibi et anima mea quam redemisti
23 insuper et lingua mea tota die meditabitur iustitiam tuam quia confusi sunt et dehonestati quaerentes malum mihi
24 Salomonis Deus iudicium regi da et iustitiam tuam filio regis iudicabit populum tuum in iustitia et pauperes tuos in iudicio
72 1 adsument montes pacem populo et colles iustitiam
2 iudicabit pauperes populi salvabit filios pauperis et confringet calumniatorem
3 et timebunt te quamdiu erit sol et ultra lunam in generatione generationum
4 descendet ut pluvia super vellus ut stillae inrorantes terram
5 germinabit in diebus eius iustitia et multitudo pacis donec non sit luna
6 et dominabitur a mari usque ad mare et a flumine usque ad terminos terrae
7 ante eum procident Aethiopes et inimici eius pulverem lingent
8 reges Tharsis et insulae munera offerent reges Arabiae et Saba tributum conferent
9 et adorabunt eum omnes reges universae nationes servient ei
10 quia eruet pauperem a potente et inopem cui non est adiutor
11 parcet inopi et pauperi et animas pauperum salvabit
12 ab usura et iniquitate redimet animam eorum et pretiosus erit sanguis eorum coram oculis eius
13 et vivet et dabitur ei de auro Saba et orabunt de eo iugiter tota die benedicent ei
14 erit memorabile triticum in terra in capite montium elevabitur sicut Libani fructus eius et florebunt de civitate sicut faenum terrae
15 erit nomen eius in aeternum ultra solem perseverabit nomen eius et benedicentur in eo omnes gentes et beatificabunt eum
16 benedictus Dominus Deus Deus Israhel qui facit mirabilia solus
17 et benedictum nomen gloriae eius in sempiternum et implebitur gloria eius universa terra amen amen
18 conpletae sunt orationes David filii Iesse
19 canticum Asaph attamen bonus est Israhel Deus his qui mundo sunt corde
20 mei autem paene vacillaverunt pedes paene effusi sunt gressus mei
73 1 quia aemulatus sum contra iniquos pacem impiorum videns
2 quod non recogitaverint de morte sua et firma sint vestibula eorum
3 in labore hominum non sunt et cum hominibus non flagellabuntur
4 ideo nutriti sunt ad superbiam circumdederunt iniquitatem sibi
5 processerunt a pinguidine oculi eorum transierunt cogitationes cordis
6 inriserunt et locuti sunt in malitia calumniam de excelso loquentes
7 posuerunt in caelo os suum et lingua eorum deambulavit in terra
8 propterea convertetur populus eius hic et quis plenus invenietur in eis
9 et dixerunt quomodo novit Deus et si est scientia in Excelso
10 ecce isti impii et abundantes in saeculo multiplicaverunt divitias
11 ergone frustra mundavi cor meum et lavi in innocentia manus meas
12 et fui flagellatus tota die et increpatio mea in matutinis
13 dixi si narravero sic ecce generationem filiorum tuorum reliqui
14 et cogitavi ut intellegerem istud labor est in oculis meis
15 donec veniam ad sanctuaria Dei intellegam in novissimo eorum
16 verumtamen in lubrico posuisti eos deiecisti eos ad interitum
17 quomodo vastati sunt subito defecerunt consumpti sunt quasi non sint
18 quasi somnium evigilantis Domine in civitate tua imaginem eorum ad nihilum rediges
19 quia contractum est cor meum et lumbi mei velut ignis fumigans
20 et ego insipiens et nescius
21 quasi iumentum factus sum apud te et eram semper tecum
22 et tenebas manum dexteram meam in consilium tuum deduces me et postea in gloria suscipies me
23 quid mihi est in caelo et tecum nolui in terra
24 consumpta est caro mea et cor meum robur cordis mei et pars mea Deus in aeternum
25 quia ecce qui elongant se a te peribunt perdidisti omnem fornicantem a te
26 mihi autem adpropinquare Deo bonum est posui in Domino Deo spem meam ut narrem omnes adnuntiationes tuas
27 eruditionis Asaph ut quid Deus reppulisti in finem fumavit furor tuus in gregem pascuae tuae
28 recordare congregationis tuae quam possedisti ab initio et redemisti virgam hereditatis tuae montis Sion in quo habitasti
74 1 sublimitas pedum tuorum dissipata est usque ad finem omnia mala egit inimicus in sanctuario
2 fremuerunt hostes tui in medio pacti tui posuerunt signa sua in tropeum
3 manifesta in introitu desuper in saltu lignorum secures
4 et nunc scalpturas eius pariter bipinne et dolatoriis deraserunt
5 miserunt ignem in sanctuarium tuum in terram contaminaverunt habitaculum nominis tui
6 dixerunt in cordibus suis posteri eorum simul incenderunt omnes sollemnitates Dei in terra
7 signa nostra non vidimus non est ultra propheta et non est nobiscum qui sciat usquequo
8 usquequo Deus exprobrabit adversarius blasphemabit inimicus nomen tuum in finem
9 quare convertis manum tuam et dexteram tuam ad medium sinum tuum consume
10 Deus autem rex meus ab initio operatur salutes in medio terrae
11 tu dissipasti in fortitudine tua mare contrivisti capita draconum in aquis
12 tu confregisti capita Leviathan dedisti eum in escam populo Aethiopum
13 tu disrupisti fontem et torrentem tu exsiccasti flumina fortia
14 tua est dies et tua est nox tu ordinasti luminaria et solem
15 tu statuisti omnes terminos terrae aestatem et hiemem tu plasmasti
16 memento huius inimicus exprobravit Domino et populus insipiens blasphemavit nomen tuum
17 ne tradas bestiis animam eruditam lege tua vitae pauperum tuorum ne obliviscaris in perpetuum
18 respice ad pactum quia repletae sunt tenebris terrae habitationes iniquae subrutae
19 ne revertatur confractus et confusus egenus et pauper laudabunt nomen tuum
20 surge Deus iudica causam tuam memento obprobrii tui ab insipiente tota die
21 ne obliviscaris vocis hostium tuorum sonitus adversariorum tuorum ascendit iugiter
22 victori ut non disperdas psalmus Asaph cantici confitebimur tibi Deus confitebimur et iuxta nomen tuum narrabunt mirabilia tua
23 cum accepero tempus ego iustitias iudicabo
75 1 dissolvetur terra cum omnibus habitatoribus suis ego adpendi columnas eius semper
2 dixi inique agentibus nolite inique agere et impiis nolite exaltare cornu
3 nolite exaltare in excelsum cornu vestrum loquentes in cervice veteri
4 quia nec ab oriente neque ab occidente neque a solitudine montium
5 sed Deus iudex hunc humiliabit et hunc exaltabit
6 quia calix in manu Domini est et vino meraco usque ad plenum mixtus et propinabit ex eo verumtamen feces eius epotabunt bibentes omnes impii terrae
7 ego autem adnuntiabo in sempiternum cantabo Deo Iacob
8 et omnia cornua impiorum confringam exaltabuntur cornua iusti
9 victori in psalmis canticum Asaph carminis cognoscetur in Iudaea Deus in Israhel magnum nomen eius
10 et erit in Salem tabernaculum eius et habitatio eius in Sion
76 1 ibi confringet volatilia arcus scutum et gladium et bellum semper
2 lumen tu es Magnifice a montibus captivitatis
3 spoliati sunt superbi corde dormitaverunt somnum suum et non invenerunt omnes viri exercitus manus suas
4 ab increpatione tua Deus Iacob consopitus est et currus et equus
5 tu terribilis es et quis stabit adversum te ex tunc ira tua
6 de caelo adnuntiabis iudicium terra timens tacebit
7 cum surrexerit ad iudicandum Deus ut salvos faciat omnes mites terrae semper
8 quia ira hominis confitebitur tibi reliquiis irae accingeris
9 vovete et reddite Domino Deo vestro omnes qui in circuitu eius sunt offerent dona terribili
10 auferenti spiritum ducum terribili regibus terrae
11 victori per Idithun psalmus Asaph voce mea ad Dominum clamavi voce mea ad Dominum et exaudivit me
12 in die tribulationis meae Dominum requisivi manus mea nocte extenditur et non quiescit noluit consolari anima mea
77 1 recordans Dei conturbabar loquebar in memet ipso et deficiebat spiritus meus semper
2 prohibebam suspectum oculorum meorum stupebam et non loquebar
3 recogitabam dies antiquos annos pristinos
4 recordabar psalmorum meorum in nocte cum corde meo loquebar et scobebam spiritum meum
5 ergone in aeternum proiciet Dominus et non repropitiabitur ultra
6 ergone conplebit usque in finem misericordiam suam consummabit verbum de generatione et generatione
7 numquid oblitus est misereri Deus aut conplebit in furore misericordias suas semper
8 et dixi inbecillitas mea est haec commutatio dexterae Excelsi
9 recordabor cogitationum Domini reminiscens antiqua mirabilia tua
10 et meditabor in omni opere tuo et adinventiones tuas loquar
11 Deus in sanctuario via tua quis deus magnus ut Deus
12 tu es Deus faciens mirabilia ostendens in populis potentiam tuam
13 redemisti in brachio populum tuum filios Iacob et Ioseph semper
14 videntes te aquae Deus videntes te aquae parturierunt et commotae sunt abyssi
15 excusserunt aquas nubila vocem dederunt nubes et sagittae tuae discurrebant
16 vox tonitrui tui in rota apparuerunt fulgora tua orbi concussa est et commota est terra
17 in mari via tua et semitae tuae in aquis multis et vestigia tua non sunt agnita
18 deduxisti quasi gregem populum tuum in manu Mosi et Aaron
19 eruditionis Asaph ausculta populus meus legem meam inclinate aurem vestram ad verba oris mei
20 aperiam in parabula os meum loquar enigmata antiqua
78 1 quae audivimus et cognovimus et patres nostri narraverunt nobis
2 non sunt abscondita a filiis eorum a generatione sequenti narrante laudes Domini et potentiam eius et mirabilia eius quae fecit
3 statuit contestationem Iacob et legem posuit in Israhel quae mandavit patribus nostris ut docerent filios suos
4 ut cognosceret generatio subsequens filii nascituri surgent et narrabunt filiis suis
5 ut ponant in Deo spem suam et non obliviscantur cogitationum eius et mandata eius custodiant
6 ut non sint sicut patres eorum generatio declinans et provocans generatio quae non praeparavit cor suum et non credidit Deo spiritus eius
7 filii Efraim intendentes et mittentes arcum terga verterunt in die belli
8 non custodierunt pactum Dei sui et in lege eius noluerunt ingredi
9 et obliti sunt commutationum eius et mirabilium eius quae ostendit eis
10 coram patribus eorum fecit mirabilia in terra Aegypto in regione Taneos
11 divisit mare et transduxit eos et stare fecit aquas quasi acervum
12 et duxit eos in nube per diem et tota nocte in lumine ignis
13 scidit petram in deserto et potum dedit quasi de abyssis magnis
14 et eduxit rivos de petra et elicuit quasi flumina aquas
15 et addiderunt ultra peccare ei ut provocarent Excelsum in invio
16 et temptaverunt Deum in cordibus suis petentes cibum animae suae
17 et loquentes contra Deum dicebant numquid poterit Deus ponere mensam in solitudine
18 ecce percussit petram et fluxerunt aquae et torrentes inundaverunt numquid et panem poterit dare aut praeparare carnem populo suo
19 ideo audivit Dominus et non distulit et ignis accensus est in Iacob et furor ascendit in Israhel