Vulgate(i)
1 attamen ipse est scutum meum et salus mea fortitudo mea non commovebor amplius
2 usquequo insidiamini contra virum interficitis omnes quasi murus inclinus et maceria corruens
3 partem enim eius cogitaverunt expellere placuerunt sibi in mendacio ore suo singuli benedicunt et corde suo maledicunt semper
4 verumtamen Deo retice anima mea ab ipso enim praestolatio mea
5 ipse est fortitudo mea et salus mea susceptor meus non timebo
6 in Deo salutare meum et gloria mea robur fortitudinis meae salus mea in Deo
7 sperate in eo omni tempore populi effundite coram eo cor vestrum Deus spes nostra est semper
8 verumtamen vanitas filii Adam mendacium filii viri in stateris dolosis fraudulenter agunt simul
9 nolite confidere in calumnia et in rapina ne frustremini divitiae si fluxerint ne adponatis cor
10 unum locutus est Deus duo haec audivi quia imperium Dei est
11 et tibi Domine misericordia quia tu reddes unicuique secundum opus suum
12 canticum David cum esset in deserto Iuda Deus fortitudo mea tu es de luce consurgam ad te sitivit te anima mea desideravit te caro mea
63 1 in terra invia et conficiente ac sine aqua sic in sancto apparui tibi ut videam fortitudinem tuam et gloriam tuam
2 melior est enim misericordia tua quam vitae labia mea laudabunt te
3 sic benedicam tibi in vita mea in nomine tuo levabo manus meas
4 quasi adipe et pinguidine implebitur anima mea et labiis laudantibus canet os meum
5 recordans tui in cubili meo per singulas vigilias meditabor tibi
6 quia fuisti auxilium meum in umbra alarum tuarum laudabo
7 adhesit anima mea post te me suscepit dextera tua
8 ipsi vero interficere quaerunt animam meam ingrediantur in extrema terrae
9 congregentur in manus gladii pars vulpium erunt
10 rex autem laetabitur in Deo laudabitur omnis qui iurat in eo quia obstruetur os loquentium mendacium
11 victori canticum David audi Deus vocem meam loquentis a timore inimici serva vitam meam
64 1 absconde me a consilio malignorum a tumultu operantium iniquitatem
2 qui exacuerunt quasi gladium linguam suam tetenderunt sagittam suam verbum amarissimum
3 ut sagittarent in absconditis simplicem
4 subito sagittabunt eum et non timebunt confortaverunt sibi sermonem pessimum narraverunt ut absconderent laqueos dixerunt quis videbit nos
5 scrutati sunt iniquitates defecerunt scrutantes scrutinio cogitationibus singulorum et corde profundo
6 sagittabit ergo eos Deus iaculo repentino inferentur plagae eorum
7 et corruent in semet ipsos linguis suis fugient omnes qui viderint eos
8 et timebunt omnes homines et adnuntiabunt opus Dei et opera eius intellegent
9 laetabitur iustus in Domino et sperabit in eo et exultabunt omnes recti corde
10 victori carmen David cantici tibi silens laus Deus in Sion et tibi reddetur votum
65 1 exaudi orationem donec ad te omnis caro veniat
2 verba iniquitatum praevaluerunt adversum me sceleribus nostris tu propitiaberis
3 beatus quem elegeris et susceperis habitabit enim in atriis tuis replebimur bonis domus tuae sanctificatione templi tui
4 terribilis in iustitia exaudi nos Deus salvator noster confidentia omnium finium terrae et maris longinqui
5 praeparans montes in virtute tua accinctus fortitudine
6 conpescens sonitum maris fremitum fluctuum eius et multitudinem gentium
7 et timebunt qui habitant in extremis a signis tuis egressus matutinos et vespere laudantes facies
8 visita terram et inriga eam ubertate dita eam rivus Dei plenus aqua praeparabis frumentum eorum quia sic fundasti eam
9 sulcos eius inebria multiplica fruges eius pluviis inriga eam et germini eius benedic
10 volvetur annus in bonitate tua et vestigia tua rorabunt pinguidine
11 pinguescent pascua deserti et exultatione colles accingentur
12 vestientur agnis greges et valles plenae erunt frumento coaequabuntur et canent
13 victori canticum psalmi iubilate Deo omnis terra
66 1 cantate gloriam nomini eius date gloriam laudi eius
2 dicite Deo quam terribile opus tuum in multitudine fortitudinis tuae mentientur tibi inimici tui
3 omnis terra adoret te et cantet tibi cantet nomini tuo semper
4 venite et videte opera Dei terribilia consilia super filiis hominum
5 convertit mare in aridam in flumine pertransibunt pede ibi laetabimur in eo
6 qui dominatur in fortitudine sua saeculo oculi eius gentes aspiciunt qui increduli sunt non exaltentur in semet ipsis semper
7 benedicite populi Deo nostro et auditam facite vocem laudis eius
8 qui posuit animam nostram in vitam et non dedit in commotione pedes nostros
9 probasti enim nos Deus igne nos conflasti sicut conflatur argentum
10 introduxisti nos in obsidione posuisti stridorem in dorso nostro
11 inposuisti homines super caput nostrum transivimus per ignem et aquam et eduxisti nos in refrigerium
12 ingrediar domum tuam in holocaustis reddam tibi vota mea
13 quae promiserunt tibi labia mea et locutum est os meum cum tribularer
14 holocausta medullata offeram tibi cum incensu arietum faciam boves cum hircis semper
15 venite audite et narrabo omnes qui timetis Deum quanta fecerit animae meae
16 ipsum ore meo invocavi et exaltavi in lingua mea
17 iniquitatem si vidi in corde meo non exaudiat Dominus
18 ideo exaudivit Deus et adtendit vocem deprecationis meae
19 benedictus Deus qui non abstulit orationem meam et misericordiam suam a me
20 victori in psalmis canticum carminis Deus misereatur nostri et benedicat nobis inlustret faciem suam super nos semper
67 1 ut nota fiat in terra via tua in universis gentibus salus tua
2 confiteantur tibi populi Deus confiteantur tibi populi omnes
3 laetentur et laudent gentes quoniam iudicas populos in aequitate et gentium quae in terra sunt ductor es sempiternus
4 confiteantur tibi populi Deus confiteantur tibi populi omnes
5 terra dedit germen suum benedicat nobis Deus Deus noster
6 benedicat nobis Deus et timeant eum omnes fines terrae
7 victori David psalmus cantici exsurgat Deus et dissipentur inimici eius et fugiant qui oderunt eum a facie eius
68 1 sicut deficit fumus deficiant sicut tabescit cera a facie ignis pereant impii a facie Dei
2 iusti autem laetentur exultent in conspectu Dei et gaudeant in laetitia
3 cantate Deo canite nomini eius praeparate viam ascendenti per deserta in Domino nomen eius et exultate coram eo
4 patri pupillorum et defensori viduarum Deus in habitaculo sancto suo
5 Deus habitare facit solitarios in domo educit vinctos in fortitudine increduli autem habitaverunt in siccitatibus
6 Deus cum egredereris ante populum tuum et ambulares per desertum semper
7 terra commota est et caeli stillaverunt a facie tua Deus hoc est in Sinai a facie Dei Dei Israhel
8 pluviam voluntariam elevasti Deus hereditatem tuam laborantem tu confortasti
9 animalia tua habitaverunt in ea praeparasti in bonitate tua pauperi Deus
10 Domine dabis sermonem adnuntiatricibus fortitudinis plurimae
11 reges exercituum foederabuntur foederabuntur et pulchritudo domus dividet spolia
12 si dormieritis inter medios terminos pinnae columbae deargentatae et posteriora eius in virore auri
13 cum divideret Robustissimus reges in ea nive dealbata est in Selmon
14 mons Dei mons pinguis mons excelsus mons pinguis
15 quare contenditis montes excelsi adversum montem quem dilexit Deus ut habitaret in eo siquidem Dominus habitabit semper
16 currus Dei innumerabilis milia abundantium Dominus in eis in Sina in sancto
17 ascendisti in excelsum captivam duxisti captivitatem accepisti dona in hominibus insuper et non credentes habitare Dominum Deum
18 benedictus Dominus per singulos dies portabit nos Deus salutis nostrae semper
19 Deus noster Deus salutis et Domini Dei mortis egressus
20 verumtamen Deus confringet capita inimicorum suorum verticem crinis ambulantis in delictis suis
21 dixit Dominus de Basan convertam convertam de profundis maris
22 ut calcet pes tuus in sanguine lingua canum tuorum ex inimicis a temet ipso
23 viderunt itinera tua Deus itinera Dei mei regis mei in sancto
24 praecesserunt cantores eos qui post tergum psallebant in medio puellarum tympanistriarum
25 in ecclesiis benedicite Deo Domino de fontibus Israhel
26 ibi Beniamin parvulus continens eos principes Iuda in purpura sua principes Zabulon principes Nepthali
27 praecepit Deus tuus de fortitudine tua conforta Deus hoc quod operatus es nobis
28 de templo tuo quod est in Hierusalem tibi offerent reges munera
29 increpa bestiam calami congregatio fortium in vitulis populorum calcitrantium contra rotas argenteas disperge populos qui bella volunt
30 offerant velociter ex Aegypto Aethiopia festinet dare manus Deo
31 regna terrae cantate Deo canite Domino semper
32 qui ascendit super caelum caeli a principio ecce dabit voci suae vocem fortitudinis
33 date gloriam Deo super Israhel magnificentia eius et fortitudo eius in caelis
34 terribilis Deus de sanctuario suo Deus Israhel ipse dabit fortitudinem et robur populo benedictus Deus
35 victori pro liliis David salva me Deus quoniam venerunt aquae usque ad animam
69 1 infixus sum in limo profundi et non possum consistere veni in profundum aquarum et flumen operuit me
2 laboravi clamans exasperatum est guttur meum defecerunt oculi mei expectantes Deum meum
3 multiplicati sunt super capillos capitis mei qui oderunt me gratis confortati sunt qui persequebantur me inimici mei iniuste quae non rapueram tunc reddebam
4 Deus tu scis stultitiam meam et peccata mea a te non sunt abscondita
5 non confundantur in me qui expectant te Domine Deus exercituum non confundantur in me qui quaerunt te Deus Israhel
6 quia propter te portavi obprobrium operuit confusio faciem meam
7 alienus factus sum fratribus meis et peregrinus filiis matris meae
8 quia zelus domus tuae comedit me et obprobrium exprobrantium tibi cecidit super me
9 et flevi in ieiunio animam meam et factum est in obprobria mihi
10 et posui vestimentum meum saccum et factus sum eis in parabulam
11 contra me loquebantur qui sedebant in porta et cantabant bibentes vinum
12 mea autem oratio ad te Domine tempus reconciliationis est Deus in multitudine misericordiae tuae exaudi me in veritate salutaris tui
13 erue me de luto ut non infigar libera me ab his qui oderunt me et de profundis aquis
14 ne operiat me fluvius aquae et ne absorbeat me profundum et non coronet super me puteus os suum
15 exaudi me Domine quoniam bona est misericordia tua secundum multitudinem miserationum tuarum respice ad me
16 et ne abscondas faciem tuam a servo tuo quoniam tribulor cito exaudi me
17 accede ad animam meam redime eam propter inimicos meos libera me
18 tu scis obprobrium meum et confusionem meam et ignominiam meam
19 coram te sunt omnes hostes mei obprobrio contritum est cor meum et desperatus sum et expectavi qui contristaretur et non fuit et qui consolaretur et non inveni
20 et dederunt in esca mea fel et in siti mea potaverunt me aceto
21 sit mensa eorum coram eis in laqueum et in retributiones ad corruendum
22 contenebrentur oculi eorum ne videant et dorsum eorum semper incurva
23 effunde super eos indignationem tuam et ira furoris tui conprehendat eos
24 fiat commoratio eorum deserta in tabernaculis eorum non sit qui habitet
25 quoniam quem tu percussisti persecuti sunt et ut adfligerent vulneratos tuos narrabant
26 da iniquitatem super iniquitatem eorum et non veniant in iustitia tua
27 deleantur de libro viventium et cum iustis non scribantur
28 ego autem pauper et dolens salus tua Deus suscipiet me
29 laudabo nomen Dei in cantico et magnificabo eum in confessione
30 et placebit Domino super vitulum novellum cornua efferentem et ungulas
31 videntes mansueti laetabuntur qui quaeritis Deum vivet anima vestra
32 quoniam exaudivit pauperes Dominus et vinctos suos non dispexit
33 laudent eum caeli et terra maria et omne quod movetur in eis
34 quia Deus salvabit Sion et aedificabit civitates Iuda et habitabunt ibi et possidebunt eam
35 et semen servorum eius possidebit eam et qui diligunt nomen eius habitabunt in ea
36 victori David ad recordandum Deus ut liberes me Domine ut auxilieris mihi festina
70 1 confundantur et erubescant qui quaerunt animam meam
2 convertantur retrorsum et erubescant qui volunt malum mihi revertantur ad vestigium confusionis suae qui dicunt va va
3 gaudeant et laetentur in te omnes qui quaerunt te et dicant semper magnificetur Deus qui diligunt salutare tuum
4 ego autem egenus et pauper Deus festina pro me auxilium meum et salvator meus tu Domine ne moreris
5 in te Domine speravi ne confundar in aeternum
71 1 iustitia tua erue me et libera inclina ad me aurem tuam et salva me
2 esto mihi robustum habitaculum ut ingrediar iugiter praecepisti ut salvares me quia petra mea et fortitudo mea es tu
3 Deus meus salva me de manu impii de manu iniqui et nocentis
4 quia tu es expectatio mea Deus Domine fiducia mea ab adulescentia mea
5 a te sustentatus sum ex utero de ventre matris meae tu es protector meus in te laus mea semper
6 quasi portentum factus sum multis et tu spes mea fortissima
7 impleatur os meum laude tua tota die magnitudine tua
8 ne proicias me in tempore senectutis cum defecerit fortitudo mea ne derelinquas me
9 quia dixerunt inimici mei mihi et qui observabant animam meam inierunt consilium pariter
10 dicentes Deus dereliquit eum persequimini et conprehendite eum quia non est qui eruat
11 Deus ne elongeris a me Deus meus ad auxiliandum mihi festina
12 confundantur et consumantur adversarii animae meae operiantur obprobrio et confusione qui quaerunt malum mihi
13 ego autem iugiter expectabo et adiciam super omnes laudationes tuas
14 os meum narrabit iustitiam tuam tota die salutare tuum quia non cognovi litteraturas
15 ingrediar in fortitudine Domini Dei recordabor iustitiae tuae solius
16 Deus docuisti me ab adulescentia mea et usque nunc adnuntiabo mirabilia tua
17 insuper et usque ad senectutem et canos Deus ne derelinquas me donec adnuntiem brachium tuum generationi cunctisque qui venturi sunt fortitudines tuas
18 et iustitiam tuam Deus usque in excelsum quanta fecisti magnalia Deus quis similis tibi
19 qui ostendisti mihi tribulationes plurimas et adflictiones conversus vivificabis nos et de abyssis terrae rursum educes nos
20 multiplicabis magnitudinem meam et conversus consolaberis me
21 ego autem confitebor tibi in vasis psalterii veritatem tuam Deus meus cantabo tibi in cithara Sancte Israhel
22 laudabunt labia mea cum cantavero tibi et anima mea quam redemisti
23 insuper et lingua mea tota die meditabitur iustitiam tuam quia confusi sunt et dehonestati quaerentes malum mihi
24 Salomonis Deus iudicium regi da et iustitiam tuam filio regis iudicabit populum tuum in iustitia et pauperes tuos in iudicio
72 1 adsument montes pacem populo et colles iustitiam
2 iudicabit pauperes populi salvabit filios pauperis et confringet calumniatorem
3 et timebunt te quamdiu erit sol et ultra lunam in generatione generationum
4 descendet ut pluvia super vellus ut stillae inrorantes terram
5 germinabit in diebus eius iustitia et multitudo pacis donec non sit luna
6 et dominabitur a mari usque ad mare et a flumine usque ad terminos terrae
7 ante eum procident Aethiopes et inimici eius pulverem lingent
8 reges Tharsis et insulae munera offerent reges Arabiae et Saba tributum conferent
9 et adorabunt eum omnes reges universae nationes servient ei
10 quia eruet pauperem a potente et inopem cui non est adiutor
11 parcet inopi et pauperi et animas pauperum salvabit
12 ab usura et iniquitate redimet animam eorum et pretiosus erit sanguis eorum coram oculis eius
13 et vivet et dabitur ei de auro Saba et orabunt de eo iugiter tota die benedicent ei
14 erit memorabile triticum in terra in capite montium elevabitur sicut Libani fructus eius et florebunt de civitate sicut faenum terrae
15 erit nomen eius in aeternum ultra solem perseverabit nomen eius et benedicentur in eo omnes gentes et beatificabunt eum
16 benedictus Dominus Deus Deus Israhel qui facit mirabilia solus
17 et benedictum nomen gloriae eius in sempiternum et implebitur gloria eius universa terra amen amen
18 conpletae sunt orationes David filii Iesse
19 canticum Asaph attamen bonus est Israhel Deus his qui mundo sunt corde
20 mei autem paene vacillaverunt pedes paene effusi sunt gressus mei
73 1 quia aemulatus sum contra iniquos pacem impiorum videns
2 quod non recogitaverint de morte sua et firma sint vestibula eorum
3 in labore hominum non sunt et cum hominibus non flagellabuntur
4 ideo nutriti sunt ad superbiam circumdederunt iniquitatem sibi
5 processerunt a pinguidine oculi eorum transierunt cogitationes cordis
6 inriserunt et locuti sunt in malitia calumniam de excelso loquentes
7 posuerunt in caelo os suum et lingua eorum deambulavit in terra
8 propterea convertetur populus eius hic et quis plenus invenietur in eis
9 et dixerunt quomodo novit Deus et si est scientia in Excelso
10 ecce isti impii et abundantes in saeculo multiplicaverunt divitias
11 ergone frustra mundavi cor meum et lavi in innocentia manus meas
12 et fui flagellatus tota die et increpatio mea in matutinis
13 dixi si narravero sic ecce generationem filiorum tuorum reliqui
14 et cogitavi ut intellegerem istud labor est in oculis meis
15 donec veniam ad sanctuaria Dei intellegam in novissimo eorum
16 verumtamen in lubrico posuisti eos deiecisti eos ad interitum
17 quomodo vastati sunt subito defecerunt consumpti sunt quasi non sint
18 quasi somnium evigilantis Domine in civitate tua imaginem eorum ad nihilum rediges
19 quia contractum est cor meum et lumbi mei velut ignis fumigans
20 et ego insipiens et nescius
21 quasi iumentum factus sum apud te et eram semper tecum
22 et tenebas manum dexteram meam in consilium tuum deduces me et postea in gloria suscipies me
23 quid mihi est in caelo et tecum nolui in terra
24 consumpta est caro mea et cor meum robur cordis mei et pars mea Deus in aeternum
25 quia ecce qui elongant se a te peribunt perdidisti omnem fornicantem a te
26 mihi autem adpropinquare Deo bonum est posui in Domino Deo spem meam ut narrem omnes adnuntiationes tuas
27 eruditionis Asaph ut quid Deus reppulisti in finem fumavit furor tuus in gregem pascuae tuae
28 recordare congregationis tuae quam possedisti ab initio et redemisti virgam hereditatis tuae montis Sion in quo habitasti
74 1 sublimitas pedum tuorum dissipata est usque ad finem omnia mala egit inimicus in sanctuario
2 fremuerunt hostes tui in medio pacti tui posuerunt signa sua in tropeum
3 manifesta in introitu desuper in saltu lignorum secures
4 et nunc scalpturas eius pariter bipinne et dolatoriis deraserunt
5 miserunt ignem in sanctuarium tuum in terram contaminaverunt habitaculum nominis tui
6 dixerunt in cordibus suis posteri eorum simul incenderunt omnes sollemnitates Dei in terra
7 signa nostra non vidimus non est ultra propheta et non est nobiscum qui sciat usquequo
8 usquequo Deus exprobrabit adversarius blasphemabit inimicus nomen tuum in finem
9 quare convertis manum tuam et dexteram tuam ad medium sinum tuum consume
10 Deus autem rex meus ab initio operatur salutes in medio terrae
11 tu dissipasti in fortitudine tua mare contrivisti capita draconum in aquis
12 tu confregisti capita Leviathan dedisti eum in escam populo Aethiopum
13 tu disrupisti fontem et torrentem tu exsiccasti flumina fortia
14 tua est dies et tua est nox tu ordinasti luminaria et solem
15 tu statuisti omnes terminos terrae aestatem et hiemem tu plasmasti
16 memento huius inimicus exprobravit Domino et populus insipiens blasphemavit nomen tuum
17 ne tradas bestiis animam eruditam lege tua vitae pauperum tuorum ne obliviscaris in perpetuum