Vulgate(i)
1 canticum psalmi filiorum Core magnus Dominus et laudabilis nimis in civitate Dei nostri in monte sancto suo
2 specioso germini gaudio universae terrae monti Sion lateribus aquilonis civitatulae regis magni
3 Deus in domibus eius agnitus est in auxiliando
4 quia ecce reges congregati sunt venerunt simul
5 ipsi videntes sic obstipuerunt conturbati sunt admirati sunt
6 horror possedit eos ibi dolor quasi parturientis
7 in vento uredinis confringes naves maris
8 sicut audivimus ita vidimus in civitate Dei exercituum in civitate Dei nostri Deus fundavit eam usque in aeternum semper
9 aestimavimus Deus misericordiam tuam in medio templi tui
10 secundum nomen tuum Deus sic laus tua usque ad extremum terrae iustitia repleta est dextera tua
11 laetetur mons Sion exultent filiae Iudae propter iudicia tua
12 circumdate Sion et circumite eam numerate turres eius
13 ponite cor vestrum in moenibus separate palatia eius ut narretis in generatione novissima
14 quia ipse Deus Deus noster in saeculum et in perpetuum ipse erit dux noster in morte
49 1 victori filiorum Core canticum audite hoc omnes populi auribus percipite universi habitatores occidentis
2 tam filii Adam quam filii singulorum simul dives et pauper
3 os meum loquitur sapientias et meditatio cordis mei prudentias
4 inclino ad parabulam aurem meam aperiam in cithara enigma meum
5 quare timebo in diebus mali iniquitas calcanei mei circumdabit me
6 qui fiduciam habent in fortitudine sua et in multitudine divitiarum suarum superbiunt
7 fratrem redimens non redimet vir nec dabit Deo propitiationem pro eo
8 neque pretium redemptionis animae eorum sed quiescet in saeculo
9 et vivet ultra in sempiternum
10 et non videbit interitum cum viderit sapientes morientes simul insipiens et indoctus peribunt et derelinquent alienis divitias suas
11 interiora sua domus suas in saeculo tabernacula sua in generatione et generatione vocaverunt nominibus suis terras suas
12 et homo in honore non commorabitur adsimilatus est iumentis et exaequatus est
13 haec est via insipientiae eorum et post eos iuxta os eorum current semper
14 quasi grex in inferno positi sunt mors pascet eos et subicient eos recti in matutino et figura eorum conteretur in inferno post habitaculum suum
15 verumtamen Deus redimet animam meam de manu inferi cum adsumpserit me semper
16 noli timere cum ditatus fuerit vir cum multiplicata fuerit gloria domus eius
17 neque enim moriens tollet omnia nec descendet post eum gloria eius
18 quia animae suae in vita sua benedicet laudabunt inquient te cum benefeceris tibi
19 intrabit usque ad generationes patrum suorum usque ad finem non videbunt lucem
20 homo cum in honore esset non intellexit conparavit se iumentis et silebitur
50 1 canticum Asaph fortis Deus Dominus locutus est et vocavit terram ab ortu solis usque ad occasum eius
2 de Sion perfecta decore Deus apparuit
3 veniet Deus noster et non tacebit ignis coram eo vorabit et in circuitu eius tempestas valida
4 vocabit caelum desursum et terram ut iudicet populum suum
5 congregate mihi sanctos meos qui feriunt pactum meum in sacrificio
6 et adnuntiabunt caeli iustitiam eius quia Deus iudex est semper
7 audi popule meus et loquar Israhel et contestabor te Deus Deus tuus ego sum
8 non propter victimas tuas arguam te et holocaustomata tua coram me sunt semper
9 non accipiam de domo tua vitulum neque de gregibus tuis hircos
10 mea sunt enim omnia animalia silvarum pecudes in montibus milium
11 scio omnes aves montium et universitas agri mecum est
12 si esuriero non dicam tibi meus est enim orbis et plenitudo eius
13 numquid comedam carnem taurorum aut sanguinem hircorum bibam
14 immola Deo laudem et redde Altissimo vota tua
15 et invoca me in die tribulationis liberabo te et glorificabis me
16 impio autem dixit Deus quid tibi est cum narratione praeceptorum meorum et ut adsumas pactum meum in ore tuo
17 qui odisti disciplinam et proiecisti verba mea post te
18 si videbas furem consentiebas ei et cum adulteris erat pars tua
19 os tuum dimisisti ad malitiam et lingua tua concinnavit dolum
20 sedens adversum fratrem tuum loquebaris et adversum filium matris tuae fabricabaris obprobrium
21 haec fecisti et tacui existimasti futurum me similem tui arguam te et proponam te ante oculos tuos
22 intellegite hoc qui obliviscimini Deum ne forte capiam et non sit qui liberet
23 qui immolat confessionem glorificat me et qui ordinate ambulat ostendam ei salutare Dei
51 1 victori canticum David cum venisset ad eum Nathan propheta quando ingressus est ad Bethsabee miserere mei Deus secundum misericordiam tuam iuxta multitudinem miserationum tuarum dele iniquitates meas
2 multum lava me ab iniquitate mea et a peccato meo munda me
3 quoniam iniquitates meas ego novi et peccatum meum contra me est semper
4 tibi soli peccavi et malum coram te feci ut iustificeris in sermonibus tuis et vincas cum iudicaveris
5 ecce in iniquitate conceptus sum et in peccato peperit me mater mea
6 ecce enim veritatem diligis absconditum et arcanum sapientiae manifestasti mihi
7 asparges me hysopo et mundabor lavabis me et super nivem dealbabor
8 auditum mihi facies gaudium et laetitiam ut exultent ossa quae confregisti
9 absconde faciem tuam a peccatis meis et omnes iniquitates meas dele
10 cor mundum crea mihi Deus et spiritum stabilem renova in visceribus meis
11 ne proicias me a facie tua et spiritum sanctum tuum ne auferas a me
12 redde mihi laetitiam Iesu tui et spiritu potenti confirma me
13 docebo iniquos vias tuas et peccatores ad te revertentur
14 libera me de sanguinibus Deus Deus salutis meae laudabit lingua mea iustitiam tuam
15 Domine labia mea aperies et os meum adnuntiabit laudem tuam
16 non enim vis ut victimam feriam nec holocaustum tibi placet
17 sacrificium Dei spiritus contribulatus cor contritum et humiliatum Deus non dispicies
18 benefac Domine in voluntate tua Sion et aedificentur muri Hierusalem
19 tunc suscipies sacrificium iustitiae oblationes et holocausta tunc inponent super altare tuum vitulos
52 1 victori ab erudito David cum venisset Doec Idumeus et adnuntiasset Saul dicens ei venit David in domum Achimelech quid gloriaris in malitia potens misericordia Dei tota est die
2 insidias cogitat lingua tua quasi novacula acuta faciens dolum
3 dilexisti malum magis quam bonum mendacium magis quam loqui iustitiam semper
4 dilexisti omnia verba ad devorandum lingua dolosa
5 sed Deus destruet te in sempiternum terrebit et evellet te de tabernaculo et eradicabit te de terra viventium semper
6 videbunt iusti et timebunt et super eum ridebunt
7 ecce vir qui non posuit Deum fortitudinem suam sed speravit in multitudine divitiarum suarum confortatus est in insidiis suis
8 ego sicut oliva virens in domo Dei speravi in misericordia Dei in saeculum sempiternum
9 confitebor tibi in saeculo quoniam fecisti et expectabo nomen tuum quoniam bonum in conspectu sanctorum tuorum
53 1 victori per chorum eruditi David dixit stultus in corde suo non est Deus corrupti sunt et abominabiles facti sunt in iniquitate non est qui faciat bonum
2 Deus de caelo prospexit super filios hominum ut videret si esset intellegens requirens Deum
3 omnes aversi sunt pariter adheserunt non est qui faciat bonum non est usque ad unum
4 numquid non cognoverunt qui operantur iniquitatem qui comedunt populum meum ut cibum panis
5 Deum non invocaverunt ibi timuerunt timore ubi non est timor quoniam Deus dispersit ossa circumdantium te confunderis quia Deus proiecit eos
6 quis dabit ex Sion salutare Israhel cum reduxerit Deus captivitatem populi sui exultabit Iacob laetabitur Israhel
54 1 victori in psalmis eruditi David quando venerunt Ziphei et dixerunt Saul nonne David absconditus est apud nos Deus in nomine tuo salva me et in fortitudine tua ulciscere me
2 Deus exaudi orationem meam auribus percipe verba oris mei
3 quia alieni insurrexerunt adversus me et fortes quaesierunt animam meam et non posuerunt Deum in conspectu suo semper
4 ecce Deus auxiliatur mihi Dominus sustentans animam meam
5 reddet malum insidiatoribus meis in veritate tua disperde eos
6 voluntarie sacrificabo tibi confitebor nomini tuo Domine quoniam bonum est
7 quoniam ex omni tribulatione liberavit me et inimicos meos dispexit oculus meus
55 1 victori in psalmis eruditi David exaudi Deus orationem meam et ne dispicias deprecationem meam
2 adtende mihi et exaudi me humiliatus sum in meditatione mea et conturbatus
3 a voce inimici a facie persequentis impii quoniam proiecerunt super me iniquitatem et in furore adversabantur mihi
4 cor meum doluit in vitalibus meis et terrores mortis ceciderunt super me
5 timor et tremor venit super me et operuit me caligo
6 et dixi quis dabit mihi pinnas columbae ut volem et requiescam
7 ut procul abeam et commorer in deserto semper
8 festinabo ut salver ab spiritu tempestatis et turbinis
9 praecipita Domine divide linguas eorum quoniam vidi iniquitatem et contradictionem in civitate
10 die et nocte circumeuntes muros eius scelus et dolorem in medio eius
11 insidiae in vitalibus eius et non recedet de plateis eius damnum et fraudulentia
12 non enim inimicus exprobravit mihi ut sustineam neque is qui me oderat super me magnificatus est ut abscondar ab eo
13 sed tu homo unianimis meus dux meus et notus meus
14 qui simul habuimus dulce secretum in domo Dei ambulavimus in terrore
15 veniat mors super eos descendant in infernum viventes quia nequitiae in congregatione eorum et in medio eorum
16 ego ad Deum clamabo et Dominus salvabit me
17 vespere et mane et meridie eloquar et resonabo et exaudiet vocem meam
18 redimet in pace animam meam ab adpropinquantibus mihi multi enim fuerunt adversum me
19 exaudiet Deus et humiliabit eos qui iudex est ab initio semper non enim mutantur neque timent Deum
20 extendit manum suam ad pacifica sua contaminabit pactum suum
21 nitidius butyro os eius pugnat autem cor illius molliores sermones eius oleo cum sint lanceae
22 proice super Dominum caritatem tuam et ipse enutriet te non dabit in aeternum fluctuationem iusto
23 tu autem Deus deduces eos in puteum interitus viri sanguinum et dolosi non dimidiabunt dies suos ego autem fiduciam habeo tui
56 1 victori pro columba muta eo quod procul abierit David humilis et simplex quando tenuerunt eum Palestini in Geth miserere mei Deus quoniam conculcavit me homo tota die pugnans tribulavit me
2 conculcaverunt me insidiatores mei tota die multi enim qui pugnant contra me Altissime
3 quacumque die territus fuero ego in te confidam
4 in Deo laudavi verbum in Deo speravi non timebo quid faciat caro mihi
5 tota die sermonibus me adfligebant contra me omnes cogitationes eorum in malum
6 congregabuntur abscondite plantas meas observabunt expectantes animam meam
7 quia nullus est salvus in eis in furore populos detrahet Deus
8 secretiora mea numerasti pone lacrimam meam in conspectu tuo sed non in narratione tua
9 tunc convertentur inimici mei retrorsum in quacumque die invocavero hoc scio quia Deus meus es
10 in Deo laudabo verbum in Domino praedicabo sermonem in Deo speravi non timebo quid faciat homo mihi
11 in me sunt Deus vota tua reddam gratiarum actiones tibi
12 quia liberasti animam meam de morte et pedes meos de lapsu ut ambulem coram Deo in luce viventium
13 pro victoria ut non disperdas David humilem et simplicem quando fugit a facie Saul in spelunca miserere mei Deus miserere mei quoniam in te sperat anima mea in umbra alarum tuarum sperabo donec transeant insidiae
57 1 invocabo Deum altissimum Deum ultorem meum
2 mittet de caelo et salvabit me exprobrabit conculcantibus me semper mittet Deus misericordiam suam et veritatem suam
3 anima mea in medio leonum dormivit ferocientium filii hominum dentes eorum lancea et sagittae et lingua eorum gladius acutus
4 exaltare super caelos Deus in omni terra gloria tua
5 rete paraverunt gressibus meis ad incurvandam animam meam foderunt ante me foveam ceciderunt in medium eius semper
6 paratum cor meum Deus paratum cor meum cantabo et psallam
7 surge gloria mea surge psalterium et cithara surgam mane
8 confitebor tibi in populis Domine cantabo tibi in gentibus
9 quia magna usque ad caelos misericordia tua et usque ad nubes veritas tua
10 exaltare super caelos Deus in omni terra gloria tua
11 victori ut non disperdas David humilem et simplicem si vere utique iustitiam loquimini recta iudicate filii hominum
58 1 etenim in corde iniquitates operamini in terra iniquitatis manus vestras adpendite
2 alienati sunt peccatores a vulva erraverunt ab utero loquentes mendacium
3 furor eorum sicut furor serpentis sicut reguli surdi obturantis aurem suam
4 ut non audiat vocem murmurantium nec incantatoris incantationes callidas
5 Deus excute dentes eorum ex ore eorum molares leonum confringe Domine
6 dissolvantur quasi aquae quae defluent intendet arcum suum donec conterantur
7 quasi vermis tabefactus pertranseant quasi abortivum mulieris quod non vidit solem
8 antequam crescant spinae vestrae in ramnum quasi viventes quasi in ira tempestas rapiet eas
9 laetabitur iustus cum viderit ultionem pedes suos lavabit in sanguinem impii
10 et dicet homo vere fructus est iusto vere est Deus iudicans in terra
11 victori ut non disperdas David humilem et simplicem quando misit Saul et custodierunt domum ut occiderent eum erue me de inimicis meis Deus meus et a resistentibus mihi protege me
59 1 libera me ab operariis iniquitatis et a viris sanguinum salva me
2 quia ecce insidiati sunt animae meae congregantur adversum me fortissimi
3 absque iniquitate mea et absque peccato meo Domine non egi inique et illi currunt et praeparantur
4 surge ex adverso pro me et respice et tu Domine Deus exercituum Deus Israhel evigila ut visites omnes gentes non miserearis universis qui operantur iniquitatem semper
5 revertantur ad vesperam et latrent ut canis et circumeant civitatem
6 ecce loquuntur in ore suo gladii in labiis eorum quasi nemo audiat
7 tu autem Domine deridebis eos subsannabis omnes gentes
8 fortitudinem meam ad te servabo quoniam tu Deus elevator meus
9 Dei mei misericordia praeveniet me
10 Deus ostendit mihi in insidiatoribus meis ne occidas eos ne forte obliviscantur populi mei disperge eos in fortitudine tua et destrue eos protector noster Domine
11 in peccato oris sui in sermone labiorum suorum et capiantur in superbia sua maledictionem et mendacium narrantes
12 consume in furore consume ut non subsistant et sciant quoniam Deus dominatur Iacob in finibus terrae semper
13 et convertantur ad vesperam et latrent ut canis et circumeant civitatem
14 ipsi vagabuntur ut comedant et cum saturati non fuerint murmurabunt
15 ego autem cantabo imperium tuum et laudabo mane misericordiam tuam quoniam factus es fortitudo mea et refugium in die tribulationis meae
16 tibi cantabo quoniam Deus adiutor meus fortitudo mea Deus misericordia mea
17 victori pro liliis testimonium humilis et perfecti David ad docendum quando pugnavit adversum Syriam Mesopotamiae et adversum Syriam Suba et reversus est Ioab et percussit Edom in valle Salinarum duodecim milia Deus proiecisti nos et scidisti iratus convertisti nos
60 1 commovisti terram et disrupisti eam sana contritiones eius quoniam commota est
2 ostendisti populo tuo duritiam potasti nos vino consopiente
3 dedisti timentibus te signum ut fugerent a facie arcus semper ut liberentur amici tui
4 salva dextera tua et exaudi me
5 Deus locutus est in sanctuario suo laetabor dividam Sicimam et vallem Soccoth dimetiar
6 meus est Galaad et meus Manasse et Efraim fortitudo capitis mei Iudas legifer meus
7 Moab olla lavacri mei super Idumeam incedam calciamento meo mihi Palestina foederata est
8 quis deducet me ad civitatem munitam quis deducet me usque ad Idumeam
9 nonne tu Deus qui proiecisti nos et non egredieris Deus in exercitibus nostris
10 da nobis auxilium in tribulatione vana est enim salus ab homine
11 in Deo faciemus virtutem et ipse conculcabit tribulantes nos
12 victori in psalmis David exaudi Deus laudationem meam intende orationi meae
61 1 de novissimo terrae ad te clamabo cum triste fuerit cor meum cum fortis elevabitur adversum me tu eris ductor meus
2 fuisti spes mea turris munitissima a facie inimici
3 habitabo in tabernaculo tuo iugiter sperabo in protectione alarum tuarum semper
4 tu enim Deus exaudisti orationem meam dedisti hereditatem timentibus nomen tuum
5 dies super dies regis adicies annos eius donec est generatio et generatio
6 sedebit semper ante faciem Dei misericordia et veritas servabunt eum
7 sic canam nomini tuo iugiter reddens vota mea per singulos dies
8 victori per Idithun canticum David attamen apud Deum silebit anima mea ex eo salus mea
62 1 attamen ipse est scutum meum et salus mea fortitudo mea non commovebor amplius
2 usquequo insidiamini contra virum interficitis omnes quasi murus inclinus et maceria corruens
3 partem enim eius cogitaverunt expellere placuerunt sibi in mendacio ore suo singuli benedicunt et corde suo maledicunt semper
4 verumtamen Deo retice anima mea ab ipso enim praestolatio mea
5 ipse est fortitudo mea et salus mea susceptor meus non timebo
6 in Deo salutare meum et gloria mea robur fortitudinis meae salus mea in Deo
7 sperate in eo omni tempore populi effundite coram eo cor vestrum Deus spes nostra est semper
8 verumtamen vanitas filii Adam mendacium filii viri in stateris dolosis fraudulenter agunt simul
9 nolite confidere in calumnia et in rapina ne frustremini divitiae si fluxerint ne adponatis cor
10 unum locutus est Deus duo haec audivi quia imperium Dei est
11 et tibi Domine misericordia quia tu reddes unicuique secundum opus suum
12 canticum David cum esset in deserto Iuda Deus fortitudo mea tu es de luce consurgam ad te sitivit te anima mea desideravit te caro mea
63 1 in terra invia et conficiente ac sine aqua sic in sancto apparui tibi ut videam fortitudinem tuam et gloriam tuam
2 melior est enim misericordia tua quam vitae labia mea laudabunt te
3 sic benedicam tibi in vita mea in nomine tuo levabo manus meas
4 quasi adipe et pinguidine implebitur anima mea et labiis laudantibus canet os meum
5 recordans tui in cubili meo per singulas vigilias meditabor tibi
6 quia fuisti auxilium meum in umbra alarum tuarum laudabo
7 adhesit anima mea post te me suscepit dextera tua
8 ipsi vero interficere quaerunt animam meam ingrediantur in extrema terrae
9 congregentur in manus gladii pars vulpium erunt
10 rex autem laetabitur in Deo laudabitur omnis qui iurat in eo quia obstruetur os loquentium mendacium
11 victori canticum David audi Deus vocem meam loquentis a timore inimici serva vitam meam
64 1 absconde me a consilio malignorum a tumultu operantium iniquitatem
2 qui exacuerunt quasi gladium linguam suam tetenderunt sagittam suam verbum amarissimum
3 ut sagittarent in absconditis simplicem
4 subito sagittabunt eum et non timebunt confortaverunt sibi sermonem pessimum narraverunt ut absconderent laqueos dixerunt quis videbit nos
5 scrutati sunt iniquitates defecerunt scrutantes scrutinio cogitationibus singulorum et corde profundo
6 sagittabit ergo eos Deus iaculo repentino inferentur plagae eorum
7 et corruent in semet ipsos linguis suis fugient omnes qui viderint eos
8 et timebunt omnes homines et adnuntiabunt opus Dei et opera eius intellegent
9 laetabitur iustus in Domino et sperabit in eo et exultabunt omnes recti corde
10 victori carmen David cantici tibi silens laus Deus in Sion et tibi reddetur votum