Psalms 38:12-14

Vulgate(i) 12 et inruebant quaerentes animam meam et investigantes mala mihi loquebantur insidias et dolos tota die meditabantur 13 ego autem quasi surdus non audiebam et quasi mutus non aperiebam os meum 14 et eram quasi homo non audiens nec habens in ore suo redargutiones