Vulgate(i)
1 David iudica Domine adversarios meos pugna contra pugnantes me
2 adprehende scutum et hastam et consurge in auxilium meum
3 evagina gladium et praeoccupa ex adverso persequentem me dic animae meae salus tua ego sum
4 confundantur et revereantur qui quaerunt animam meam convertantur retrorsum et confundantur qui cogitant malum mihi
5 fiant sicut pulvis ante faciem venti et angelus Domini inpellat
6 sit via eorum tenebrae et lubricum et angelus Domini persequatur eos
7 quia frustra absconderunt mihi insidias retis sui sine causa foderunt animae meae
8 veniat ei calamitas quam ignorat et rete suum quod abscondit conprehendat eum et cadat in laqueum
9 anima autem mea exultabit in Domino et laetabitur in salute sua
10 omnia ossa mea dicent Domine quis similis tui eruens inopem a validiore et pauperem et mendicum a violento
11 surgentes testes iniqui quae nesciebam interrogabant me
12 reddebant mihi mala pro bono sterilitatem animae meae
13 ego autem cum infirmarer ab eis induebar cilicio humiliabam in ieiunio animam meam et oratio mea ad sinum meum revertetur
14 quasi ad amicum quasi ad fratrem meum sic ambulabam quasi lugens mater tristis incurvabar
15 et in infirmitate mea laetabantur et congregabantur collecti sunt adversum me percutientes et nesciebam
16 scindentes et non tacentes in simulatione verborum fictorum frendebant contra me dentibus suis
17 Domine quanta aspicies converte animam meam a calamitatibus suis a leonibus solitariam meam
18 confitebor tibi in ecclesia grandi in populo forti laudabo te
19 non laetentur super me inimici mei mendaces odientes me frustra coniventes oculo
20 non enim pacem loquuntur sed in rapina terrae verba fraudulenta concinnant
21 et dilataverunt super me os suum dixerunt va va vidit oculus noster
22 vidisti Domine ne taceas Domine ne elongeris a me
23 consurge et evigila in iudicium meum Deus meus et Domine in causam meam
24 iudica me secundum iustitiam meam Domine Deus meus et ne insultent mihi
25 ne dicant in corde suo va va va animae nostrae ne dicant absorbuimus eum
26 confundantur et revereantur pariter qui laetantur in adflictione mea induantur confusione et verecundia qui magnificantur super me
27 laudent et laetentur qui volunt iustitiam meam et dicant semper magnificetur Dominus qui vult pacem servi sui
28 et lingua mea meditabitur iustitiam tuam tota die laudem tuam
36 1 pro victoria servi Domini David dixit scelus impii in medio cordis eius non esse timorem Dei ante oculos eius
2 quia dolose egit adversum eum in oculis suis ut inveniret iniquitatem eius ad odiendum
3 verba oris eius iniquitas et dolus cessavit cogitare benefacere
4 iniquitatem cogitat in cubili suo stabit in via non bona malum non abiciet
5 Domine in caelo misericordia tua fides tua usque ad nubes
6 iustitia tua quasi montes Domine iudicium tuum abyssus multa homines et iumenta salvos facies Domine
7 quam pretiosa est misericordia tua Domine et filii Adam in umbra alarum tuarum sperabunt
8 inebriabuntur de pinguidine domus tuae et torrente deliciarum tuarum potabis eos
9 quoniam tecum est fons vitae in lumine tuo videbimus lumen
10 adtrahe misericordiam tuam scientibus te et iustitiam tuam rectis corde
11 ne veniat mihi pes superbiae et manus impiorum non me commoveat
12 ibi ceciderunt operantes iniquitatem expulsi sunt et non potuerunt surgere
37 1 David aleph noli contendere cum malignis neque aemuleris facientes iniquitatem
2 quoniam sicut herba velociter conterentur et sicut holus viride arescent
3 beth spera in Domino et fac bonum peregrinare in terra et pascere fide
4 et delectare in Domino et dabit tibi petitiones cordis tui
5 gimel volve super Dominum viam tuam et confide in eo et ipse faciet
6 et educet sicut lumen iustitiam tuam et iudicium tuum sicut meridiem
7 deleth tace Domino et expecta eum noli contendere adversum eum qui proficit in via sua adversum virum qui facit quae cogitat
8 he dimitte iram et relinque furorem noli contendere ut malefacias
9 quoniam qui malefaciunt interibunt expectantes autem Dominum ipsi hereditabunt terram
10 vav adhuc enim modicum et non erit impius et cogitabis de loco eius et non subsistet
11 mites autem hereditabunt terram et delectabuntur in multitudine pacis
12 zai cogitat impius de iusto et frendet adversum eum dentibus suis
13 Dominus deridebit eum videns quod venit dies eius
14 heth gladium evaginaverunt impii tetenderunt arcum suum ut percutiant egenum et pauperem et interficiant rectos in via
15 gladius eorum ingrediatur in cor eorum et arcus eorum confringantur
16 teth melius est parum iusto quam divitiae impiorum multae
17 quia brachia impiorum confringentur sublevat autem iustos Dominus
18 ioth novit Dominus diem inmaculatorum et hereditas eorum aeterna erit
19 non confundentur in tempore malo et in diebus famis saturabuntur
20 caph quia impii peribunt et inimici Domini gloriantes ut monocerotes consumentur sicut fumus consumitur
21 lameth fenus accipit impius et non reddit iustus autem donat et tribuit
22 quia qui benedicti fuerint ab eo hereditabunt terram et qui maledicti interibunt
23 mem a Domino gressus viri firmantur et viam eius volet
24 cum ceciderit non adlidetur quia Dominus sustentat manum eius
25 nun puer fui siquidem senui et non vidi iustum derelictum neque semen eius quaerens panem
26 tota die donat et commodat et semen eius in benedictione
27 samech recede a malo et fac bonum et habita in sempiterno
28 quia Dominus diligit iudicium et non derelinquet sanctos suos ain in aeternum custoditi sunt et semen impiorum periit
29 iusti hereditabunt terram et habitabunt in saeculum super eam
30 fe os iusti meditabitur sapientiam et lingua eius loquetur iudicium
31 lex Dei eius in corde eius non deficient gressus eius
32 sade considerat impius iustum et quaerit ut occidat eum
33 Dominus non derelinquet eum in manu eius et non condemnabit eum cum iudicatur
34 coph expecta Dominum et custodi viam eius et exaltabit te ut possideas terram cum interibunt impii videbis
35 res vidi impium robustum et fortissimum sicut indigenam virentem
36 et transivi et ecce non erat et quaesivi eum et non est inventus
37 sen custodi simplicitatem et vide rectum quia erit ad extremum viro pax
38 iniqui autem delebuntur pariter et novissimum impiorum peribit
39 thau salus iustorum a Domino fortitudo eorum in tempore tribulationis
40 et auxiliabitur eis Dominus et salvabit eos ab impiis quia speraverunt in eo
38 1 canticum David in commemoratione Domine ne in ira tua arguas me neque in furore tuo corripias me
2 quia sagittae tuae infixae sunt mihi et tetigit me manus tua
3 non est sanitas in carne mea a facie indignationis tuae non est pax ossibus meis a facie peccati mei
4 quia iniquitates meae transierunt caput meum quasi onus grave adgravatae sunt super me
5 conputruerunt et tabuerunt cicatrices meae a facie insipientiae meae
6 adflictus sum et incurvatus nimis tota die maerens ambulabam
7 quia lumbi mei repleti sunt ignominia et non est sanitas in carne mea
8 evigilavi et adflictus sum nimis rugiebam a gemitu cordis mei
9 Domine in conspectu tuo omne desiderium meum et gemitus meus a te non est absconditus
10 cor meum fluctuabat dereliquit me fortitudo mea et lux oculorum meorum etiam ipsa non est mecum
11 cari mei et amici mei quasi contra lepram meam steterunt et vicini mei longe steterunt
12 et inruebant quaerentes animam meam et investigantes mala mihi loquebantur insidias et dolos tota die meditabantur
13 ego autem quasi surdus non audiebam et quasi mutus non aperiebam os meum
14 et eram quasi homo non audiens nec habens in ore suo redargutiones
15 te enim Domine expectabam tu exaudies Domine Deus meus
16 quia dixi ne forte insultent mihi et cum vacillaverint pedes mei super me magnificentur
17 quia ego ad plagas paratus et dolor meus contra me est semper
18 quia iniquitatem meam adnuntio sollicitus ero pro peccato meo
19 inimici autem mei viventes confortati sunt et multiplicati sunt odientes me mendaciter
20 et qui reddunt malum pro bono adversabantur mihi quia sequebar bonum
21 ne derelinquas me Domine Deus meus ne elongeris a me
22 festina in auxilium meum Domine salutis meae
39 1 pro victoria Idithun canticum David dixi custodiam vias meas ne peccem in lingua mea custodiam os meum silentio donec est impius contra me
2 obmutui silentio tacui de bono et dolor meus conturbatus est
3 incaluit cor meum in medio mei in meditatione mea incensus sum igni
4 locutus sum lingua mea ostende mihi Domine finem meum et mensuram dierum meorum quae sit ut sciam quid mihi desit
5 ecce breves posuisti dies meos et vita mea quasi non sit in conspectu tuo omnia enim vanitas omnis homo stans semper
6 tantum in imagine ambulat homo tantum frustra turbatur congregat et ignorat cui dimittat ea
7 nunc ergo quid expecto Domine praestolatio mea tu es
8 ab omnibus iniquitatibus meis libera me obprobrium stulto ne ponas me
9 obmutui non aperiam os meum quia tu fecisti
10 tolle a me plagas tuas
11 a contentione manus tuae ego consumptus sum in increpationibus pro iniquitate corripuisti virum et posuisti quasi tineam desiderabilia eius verumtamen vanitas omnis homo semper
12 audi orationem meam Domine et clamorem meum exaudi ad lacrimam meam ne obsurdescas quia advena ego sum apud te et peregrinus sicut omnes patres mei
13 parce mihi ut rideam antequam vadam et non subsistam
40 1 pro victoria David canticum expectans expectavi Dominum et inclinatus est ad me
2 et audivit clamorem meum et eduxit me de lacu famoso de luto caeni et statuit super petram pedes meos stabilivit gressus meos
3 et dedit in ore meo canticum novum laudem Deo nostro videbunt multi et timebunt et sperabunt in Domino
4 beatus vir qui posuit Dominum confidentiam suam et non est aversus ad superbias pompasque mendacii
5 multa fecisti tu Domine Deus meus mirabilia tua et cogitationes tuas pro nobis non invenio ordinem coram te si narrare voluero et numerare plura sunt quam ut narrari queant
6 victima et oblatione non indiges aures fodisti mihi holocaustum et pro peccato non petisti
7 tunc dixi ecce venio in volumine libri scriptum est de me
8 ut facerem placitum tibi Deus meus volui et legem tuam in medio ventris mei
9 adnuntiavi iustum in ecclesia multa ecce labia mea non prohibebo Domine tu nosti
10 iustitiam tuam non abscondi in medio cordis mei fidem tuam et salutare tuum dixi non abscondi misericordiam tuam et veritatem tuam in ecclesia multa
11 tu Domine non prohibebis misericordias tuas a me misericordia tua et veritas iugiter servabunt me
12 circumdederunt enim me mala quorum non est numerus conprehenderunt me iniquitates meae et non potui videre plures factae sunt quam capilli capitis mei et cor meum dereliquit me
13 placeat tibi Domine ut liberes me Domine ad adiuvandum me festina
14 confundantur et revereantur simul quaerentes animam meam ut auferant eam convertantur retrorsum et confundantur qui volunt mala mihi
15 pereant post confusionem suam qui dicunt mihi va va
16 gaudeant et laetentur in te qui quaerunt te dicant iugiter magnificetur Dominus qui diligunt salutare tuum
17 ego autem sum egens et pauper Dominus sollicitus erit pro me auxilium meum et salutare meum tu Deus meus ne moreris
41 1 pro victoria canticum David beatus qui cogitat de paupere in die mala salvabit eum Dominus
2 Dominus custodiet eum et vivificabit eum et beatus erit in terra et non tradet eum animae inimicorum suorum
3 Dominus confortabit eum in lecto infirmitatis totum stratum eius vertisti in aegrotatione sua
4 ego dixi Domine miserere mei sana animam meam quoniam peccavi tibi
5 inimici mei loquentur malum mihi quando morietur et periet nomen eius
6 et si venerit ut visitet vana loquetur cor eius congregabit iniquitatem sibi et egrediens foras detrahet
7 simul adversum me murmurabant omnes odientes me contra cogitabant malum mihi
8 verbum diabuli infundebant sibi qui dormivit non addet ut resurgat
9 sed et homo pacificus meus in quo habui fiduciam qui manducabat panem meum levavit contra me plantam
10 tu autem Domine miserere mei et leva me ut reddam eis
11 in hoc cognovi quod velis me quia non insultavit inimicus meus mihi
12 ego autem in simplicitate mea adiutus sum a te et statues me ante faciem tuam in perpetuum
13 benedictus Dominus Deus Israhel a saeculo et usque in saeculum amen amen
42 1 pro victoria doctissimi filiorum Core sicut areola praeparata ad inrigationes aquarum sic anima mea praeparata est ad te Deus
2 sitivit anima mea Deum fortem viventem quando veniam et parebo ante faciem tuam
3 fuerunt mihi lacrimae meae panis per diem ac noctem cum diceretur mihi tota die ubi est Deus tuus
4 horum recordatus sum et effudi in me animam meam quia veniam ad umbraculum tacebo usque ad domum Dei in voce laudis et confessionis multitudinis festa celebrantis
5 quare incurvaris anima mea et conturbas me expecta Dominum quia adhuc confitebor ei salutaribus vultus eius
6 Deus meus in memet ipso anima mea incurvatur propterea recordabor tui de terra Iordanis et Hermoniim de monte minimo
7 abyssus abyssum vocat in voce cataractarum tuarum omnes gurgites tui et fluctus tui super me transierunt
8 per diem mandavit Dominus misericordiam suam et in nocte canticum eius mecum oratio Deo vitae meae
9 dicam Deo petra mea quare oblitus es mei quare tristis incedo adfligente inimico
10 cum me interficerent in ossibus meis exprobraverunt mihi hostes mei dicentes tota die ubi est Deus tuus
11 quare incurvaris anima mea et conturbas me expecta Dominum quoniam adhuc confitebor ei salutibus vultus mei et Deo meo
43 1 iudica me Deus et discerne causam meam a gente non sancta a viro doloso et iniquo salva me
2 tu enim Deus fortitudo mea quare proiecisti me quare tristis incedo adfligente inimico
3 mitte lucem tuam et veritatem tuam ipsae ducent me et introducent ad montem sanctum tuum et ad tabernaculum tuum
4 et introibo ad altare tuum ad Deum laetitiae et exultationis meae et confitebor tibi in cithara Deus Deus meus
5 quare incurvaris anima mea et quare conturbas me expecta Dominum quoniam adhuc confitebor ei salutibus vultus mei et Deo meo
44 1 pro victoria filiorum Core eruditionis
2 Deus auribus nostris audivimus patres nostri narraverunt nobis opus quod operatus es in diebus eorum in diebus antiquis
3 tu manu tua gentes delisti et plantasti eos adflixisti populos et emisisti eos
4 non enim in gladio suo possederunt terram neque brachium eorum salvavit eos sed dextera tua et brachium tuum et lux vultus tui quia conplacuisti tibi
5 tu es rex meus Deus praecipe pro salutibus Iacob
6 in te hostes nostros ventilabimus in nomine tuo conculcabimus adversarios nostros
7 non enim in arcu meo confidam neque gladius meus salvabit me
8 quia salvasti nos de hostibus nostris et eos qui oderant nos confudisti
9 in Domino gaudebimus tota die et in nomine tuo in aeternum confitebimur semper
10 verum tu proiecisti et confudisti nos et non egredieris in exercitibus nostris
11 vertisti terga nostra hosti et qui oderant nos diripuerunt nos
12 dedisti nos quasi gregem ad vorandum et in gentibus dispersisti nos
13 vendidisti populum tuum sine pretio nec grandis fuit commutatio eorum
14 posuisti nos obprobrium vicinis nostris subsannationem et inrisum his qui erant in circuitu nostro
15 posuisti nos similitudinem in gentibus commotionem capitis in tribubus
16 tota die confusio mea contra me et ignominia faciei meae cooperuit me
17 a voce exprobrantis et blasphemantis a facie inimici et ultoris
18 omnia haec venerunt super nos et non sumus obliti tui nec mentiti fuimus in pacto tuo
19 non est conversum retro cor nostrum nec declinaverunt gressus nostri a semita tua
20 quoniam deiecisti nos in loco draconum et operuisti nos umbra mortis
21 si obliti sumus nominis Dei nostri et expandimus manus nostras ad deum alienum
22 numquid non Deus investigabit istud ipse enim novit cogitationes cordis quoniam propter te mortificati sumus tota die reputati sumus ut grex occisionis
23 consurge quare dormitas Domine evigila quare proicis nos in sempiternum
24 quare faciem tuam abscondis oblivisceris adflictiones et angustias nostras
25 quoniam incurvata est in pulvere anima nostra adhesit terrae venter noster
26 surge auxiliare nobis et redime nos propter misericordiam tuam
45 1 victori pro liliis filiorum Core eruditionis canticum amantissimi eructavit cor meum verbum bonum dico ego opera mea regi lingua mea stilus scribae velocis
2 decore pulchrior es filiis hominum effusa est gratia in labiis tuis propterea benedixit tibi Deus in aeternum
3 accingere gladio tuo super femur fortissime
4 gloria tua et decore tuo decore tuo prospere ascende propter veritatem et mansuetudinem iustitiae et docebit te terribilia dextera tua
5 sagittae tuae acutae populi sub te cadent in corde inimicorum regis
6 thronus tuus Deus in saeculum et in aeternum sceptrum aequitatis sceptrum regni tui
7 dilexisti iustitiam et odisti iniquitatem propterea unxit te Deus Deus tuus oleo exultationis prae participibus tuis
8 zmyrna et stacte et cassia in cunctis vestimentis tuis de domibus eburneis quibus laetificaverunt te
9 filiae regum in honore tuo stetit coniux in dextera tua in diademate aureo
10 audi filia et vide et inclina aurem tuam et obliviscere populi tui et domus patris tui
11 et concupiscet rex decorem tuum quia ipse est dominus tuus et adora eum
12 et o filia fortissimi in muneribus faciem tuam deprecabuntur divites populi
13 omnis gloria filiae regis intrinsecus fasceis aureis vestita est
14 in scutulatis ducetur ad regem virgines sequentur eam amicae eius ducentur illuc
15 ducentur in laetitiis et exultatione ingredientur thalamum regis
16 pro patribus tuis erunt filii tibi pones eos principes in universa terra
17 recordabor nominis tui in omni generatione et generatione propterea populi confitebuntur tibi in saeculum et in aeternum
46 1 victori filiorum Core pro iuventutibus canticum Deus nostra spes et fortitudo auxilium in tribulationibus inventus es validum
2 ideo non timebimus cum fuerit translata terra et concussi montes in corde maris
3 sonantibus et intumescentibus gurgitibus eius et agitatis montibus in potentia eius semper
4 fluminis divisiones laetificant civitatem Dei sanctum tabernaculum Altissimi
5 Dominus in medio eius non commovebitur auxiliabitur ei Deus in ipso ortu matutino
6 conturbatae sunt gentes concussa sunt regna dedit vocem suam prostrata est terra
7 Dominus exercituum nobiscum protector noster Deus Iacob semper
8 venite et videte opera Domini quantas posuerit solitudines in terra
9 conpescuit bella usque ad extremum terrae arcum confringet et concidet hastam plaustra conburet igni
10 cessate et cognoscite quoniam ego sum Deus exaltabor in gentibus exaltabor in terra
11 Dominus exercituum nobiscum fortitudo nostra Deus Iacob semper
47 1 victori filiorum Core canticum omnes populi plaudite manibus iubilate Deo in voce laudis
2 quoniam Dominus altissimus terribilis rex magnus super omnem terram
3 congregavit populos subter nos et tribus sub pedibus nostris
4 elegit nobis hereditatem nostram gloriam Iacob quam dilexit semper
5 ascendit Deus in iubilo Deus in voce bucinae
6 canite Deo canite canite regi nostro canite
7 quia rex universae terrae Deus canite erudite
8 regnavit Deus super gentes Deus sedet super thronum sanctum suum
9 principes populorum congregati sunt populus Dei Abraham quoniam Dei scuta terrae vehementer elevata sunt
48 1 canticum psalmi filiorum Core magnus Dominus et laudabilis nimis in civitate Dei nostri in monte sancto suo
2 specioso germini gaudio universae terrae monti Sion lateribus aquilonis civitatulae regis magni
3 Deus in domibus eius agnitus est in auxiliando
4 quia ecce reges congregati sunt venerunt simul
5 ipsi videntes sic obstipuerunt conturbati sunt admirati sunt
6 horror possedit eos ibi dolor quasi parturientis
7 in vento uredinis confringes naves maris
8 sicut audivimus ita vidimus in civitate Dei exercituum in civitate Dei nostri Deus fundavit eam usque in aeternum semper
9 aestimavimus Deus misericordiam tuam in medio templi tui
10 secundum nomen tuum Deus sic laus tua usque ad extremum terrae iustitia repleta est dextera tua
11 laetetur mons Sion exultent filiae Iudae propter iudicia tua
12 circumdate Sion et circumite eam numerate turres eius