Psalms 143:1-150:6

Vulgate(i) 1 educ de carcere animam meam ut confiteatur nomini tuo me expectant iusti cum retribueris mihi 2 canticum David Domine exaudi orationem meam ausculta deprecationem meam in veritate tua exaudi me in iustitia tua 3 et non venias ad iudicandum cum servo tuo quia non iustificabitur in conspectu tuo omnis vivens 4 persecutus est enim inimicus animam meam confregit in terra vitam meam posuit me in tenebris quasi mortuos antiquos 5 et anxius fuit in me spiritus meus in medio mei sollicitum fuit cor meum 6 recordabar dierum antiquorum meditabar omnia opera tua facta manuum tuarum loquebar 7 expandi manus meas ad te anima mea quasi terra sitiens ad te semper 8 cito exaudi me Domine defecit spiritus meus ne abscondas faciem tuam a me et conparabor descendentibus in lacum 9 fac me audire mane misericordiam tuam quoniam in te confido notam fac mihi viam in qua ambulo quoniam ad te levavi animam meam 10 libera me de inimicis meis Domine a te protectus sum 11 doce me ut faciam voluntatem tuam quia tu Deus meus spiritus tuus bonus deducet me in terra recta 12 propter nomen tuum Domine vivificabis me in iustitia tua educes de angustia animam meam 144 1 et in misericordia tua dissipabis inimicos meos et perdes omnes ligantes animam meam ego enim sum servus tuus 2 David benedictus Dominus fortis meus qui docet manus meas ad proelium digitos meos ad bellum 3 misericordia mea et fortitudo mea auxiliator meus et salvator meus scutum meum et in ipso speravi qui subiecit populos mihi 4 Domine quid est homo quia cognoscis eum filius hominis quia conputas eum 5 homo vanitati adsimilatus est dies eius quasi umbra pertransiens 6 Domine inclina caelos tuos et descende tange montes et fumigabunt 7 mica fulmine et dissipa eos mitte sagittam tuam et interfice illos 8 extende manum tuam de excelso libera me et erue me de aquis multis de manu filiorum alienorum 9 quorum os locutum est vanitatem et dextera eorum dextera mendacii 10 Deus canticum novum cantabo tibi in psalterio decacordo psallam tibi 11 qui dat salutem regibus qui eruit David servum suum de gladio pessimo 12 libera me et erue me de manu filiorum alienorum quorum os locutum est vanitatem et dextera eorum dextera mendacii 13 ut sint filii nostri quasi plantatio crescens in adulescentia sua filiae nostrae quasi anguli ornati ad similitudinem templi 14 promptuaria nostra plena et supereffundentia ex hoc in illud pecora nostra in milibus et innumerabilia in conpitis nostris 15 tauri nostri pingues non est interruptio et non est egressus et non est ululatus in plateis nostris 145 1 beatus populus cuius talia sunt beatus populus cuius Dominus Deus suus 2 hymnus David aleph exaltabo te Deus meus rex et benedicam nomini tuo in aeternum et ultra 3 beth in omni die benedicam tibi et laudabo nomen tuum in sempiternum iugiter 4 gimel magnus Deus et laudabilis nimis et magnificentiae eius non est inventio 5 deleth generatio ad generationem laudabit opera tua et fortitudines tuas adnuntiabunt 6 he decorem gloriae magnitudinis tuae et verba mirabilium tuorum loquar 7 vav et fortitudinem horribilium tuorum loquentur et magnitudines tuas narrabo 8 zai memoriam multae bonitatis tuae loquentur et iustitias tuas laudabunt 9 heth clemens et misericors Dominus patiens et multae miserationis 10 teth bonus Dominus omnibus et misericordiae eius in universa opera eius 11 ioth confiteantur tibi Domine omnia opera tua et sancti tui benedicant tibi 12 caph gloriam regni tui dicent et fortitudines tuas loquentur 13 lameth ut ostendant filiis hominum fortitudines eius et gloriam decoris regni eius 14 mem regnum tuum regnum omnium saeculorum et potestas tua in omni generatione et generatione 15 samech sustentat Dominus omnes corruentes et erigit universos iacentes 16 ain oculi eorum in te sperant et tu das eis escam suam in tempore suo 17 fe aperis manus tuas et imples omne animal refectione 18 sade iustus Dominus in omnibus viis suis et sanctus in omnibus operibus suis 19 coph iuxta est Dominus omnibus qui invocant eum omnibus qui invocant eum in veritate 20 res placitum timentium se faciet et clamorem eorum audiet et salvabit eos 21 sen custodit Dominus omnes diligentes se et universos impios conteret 146 1 thau laudem Domini loquetur os meum et benedicet omnis caro nomini sancto eius in aeternum et iugiter 2 alleluia lauda anima mea Dominum laudabo Dominum in vita mea cantabo Deo meo quamdiu sum nolite confidere in principibus 3 in filio hominis cui non est salus 4 egredietur spiritus eius et revertetur in humum suam in die illa peribunt cogitationes eius 5 beatus cuius Deus Iacob auxiliator eius spes eius in Domino Deo suo 6 qui fecit caelos et terram mare et omnia quae in eis sunt 7 et custodit veritatem in sempiternum qui facit iudicium calumniam sustinentibus et dat panem esurientibus Dominus solvit vinctos 8 Dominus inluminat caecos Dominus erigit adlisos Dominus diligit iustos 9 Dominus custodit advenas pupillum et viduam suscipiet et viam impiorum conteret 10 regnabit Dominus in aeternum Deus tuus Sion in generationem et generationem 147 1 alleluia laudate Dominum quoniam bonum est canticum Dei nostri quoniam decorum est pulchra laudatio 2 aedificabit Hierusalem Dominus eiectos Israhel congregabit 3 qui sanat contritos corde et alligat plagas eorum 4 qui numerat multitudinem stellarum et omnes nomine suo vocat 5 magnus Dominus noster et multus fortitudine prudentiae eius non est numerus 6 suscipiens mansuetos Dominus humilians impios usque ad terram 7 canite Domino in confessione canite Deo nostro in cithara 8 qui operit caelos nubibus et praebet terrae pluviam et oriri facit in montibus germen 9 qui dat iumentis panem suum filiis corvi clamantibus 10 non est in fortitudine equi voluntas eius neque in tibiis viri placetur ei 11 placetur Domino in his qui timent eum et expectant misericordiam eius 12 lauda Hierusalem Dominum cane Deum tuum Sion 13 quia confortavit vectes portarum tuarum benedixit filiis tuis in medio tui 14 qui posuit terminum tuum pacem adipe frumenti saturavit te 15 qui emittit eloquium suum terrae velociter curret verbum eius 16 qui dat nivem quasi lanam pruinas quasi cinerem spargit 17 proicit glaciem suam quasi buccellas ante faciem frigoris eius quis stabit 18 mittet verbum suum et solvet illa spirabit spiritu suo et fluent aquae 19 qui adnuntiat verbum suum Iacob praecepta sua et iudicia sua Israhel 20 non fecit similiter omni genti et iudicia eius non cognoscent alleluia 148 1 alleluia laudate Dominum de caelis laudate eum in excelsis 2 laudate eum omnes angeli eius laudate eum omnes exercitus eius 3 laudate eum sol et luna laudate eum omnes stellae luminis 4 laudate eum caeli caelorum et aquae quae super caelos sunt 5 laudent nomen Domini quoniam ipse mandavit et creata sunt 6 et statuit ea in saeculum et in saeculum praeceptum dedit et non praeteribit 7 laudate Dominum de terra dracones et omnes abyssi 8 ignis et grando nix et glacies ventus turbo quae facitis sermonem eius 9 montes et omnes colles lignum fructiferum et universae cedri 10 bestiae et omnia iumenta reptilia et aves volantes 11 reges terrae et omnes populi principes et universi iudices terrae 12 iuvenes et virgines senes cum pueris laudent nomen Domini 13 quoniam sublime nomen eius solius 14 gloria eius in caelo et in terra et exaltavit cornu populi sui laus omnibus sanctis eius filiis Israhel populo adpropinquanti sibi alleluia 149 1 alleluia cantate Domino canticum novum laus eius in congregatione sanctorum 2 laetetur Israhel in factore suo filii Sion exultent in rege suo 3 laudent nomen eius in choro in tympano et cithara cantent ei 4 quia conplacet sibi Dominus in populo suo exaltabit mansuetos in Iesu 5 exultabunt sancti in gloria laudabunt in cubilibus suis 6 exaltationes Dei in gutture eorum et gladii ancipites in manibus eorum 7 ad faciendam vindictam in gentibus increpationes in populis 8 ut alligent reges eorum catenis et inclitos eorum conpedibus ferreis 9 ut faciant in eis iudicium scriptum decor est omnium sanctorum eius alleluia 150 1 alleluia laudate Deum in sancto eius laudate eum in fortitudine potentiae eius 2 laudate eum in fortitudinibus eius laudate eum iuxta multitudinem magnificentiae suae 3 laudate eum in clangore bucinae laudate eum in psalterio et cithara 4 laudate eum in tympano et choro laudate eum in cordis et organo 5 laudate eum in cymbalis sonantibus laudate eum in cymbalis tinnientibus 6 omne quod spirat laudet Dominum alleluia