Psalms 110

Vulgate(i) 1 David canticum dixit Dominus Domino meo sede a dextris meis donec ponam inimicos tuos scabillum pedum tuorum 2 virgam fortitudinis tuae emittet Dominus ex Sion dominare in medio inimicorum tuorum 3 populi tui spontanei erunt in die fortitudinis tuae in montibus sanctis quasi de vulva orietur tibi ros adulescentiae tuae 4 iuravit Dominus et non paenitebit eum tu es sacerdos in aeternum secundum ordinem Melchisedech 5 Dominus ad dexteram tuam percussit in die furoris sui reges 6 iudicabit in gentibus implebit valles percutiet caput in terra multa 7 de torrente in via bibet propterea exaltabit caput