Psalms 106:25-48

Vulgate(i) 25 et dispexerunt terram desiderabilem nec crediderunt sermoni eius 26 et murmuraverunt in tabernaculis suis non audierunt vocem Domini 27 et levavit manum suam super eos ut deiceret eos in deserto 28 et ut deiceret semen eorum in gentibus et dispergeret eos in terris 29 et consecrati sunt Beelphegor et comederunt victimas mortuorum 30 et concitaverunt eum in studiis suis et percussit eos plaga 31 stetit autem Finees et deiudicavit et est retenta percussio 32 et reputatum est ei in iustitia in generatione et generatione usque in aeternum 33 et provocaverunt super aquam Contradictionis et adflictus est Moses propter eos 34 quia provocaverunt spiritum eius et praecepit labiis suis 35 non exterminaverunt populos quos dixit Dominus eis 36 et commixti sunt gentibus et didicerunt opera eorum 37 et servierunt sculptilibus eorum et factum est eis in scandalum 38 et immolaverunt filios suos et filias suas daemonibus 39 et effuderunt sanguinem innocentem sanguinem filiorum suorum et filiarum suarum quos immolaverunt sculptilibus Chanaan et polluta est terra sanguinibus 40 et coinquinati sunt in operibus suis et fornicati sunt in studiis suis 41 iratus est itaque furor Domini in populum suum et abominatus est hereditatem suam 42 et dedit eos in manu gentium et dominati sunt eorum qui oderant eos 43 et adflixerunt eos inimici sui et humiliati sunt sub manu eorum 44 multis vicibus liberavit eos ipsi vero provocabant in consiliis suis et humiliati sunt propter iniquitates suas 45 et vidit tribulationem eorum cum audiret eos rogantes 46 et recordatus est pacti sui cum eis et paenituit eum secundum multitudinem misericordiae suae 47 et dedit eos miserabiles coram omnibus qui ceperant eos 48 salva nos Domine Deus noster et congrega nos de gentibus ut confiteamur nomini sancto tuo et canamus laudantes te