Psalms 106:13-29

Vulgate(i) 13 et crediderunt verbis eius cecineruntque laudem eius 14 cito obliti sunt operum illius nec expectaverunt voluntatem eius 15 et desideraverunt desiderium in deserto et temptaverunt Deum in solitudine 16 dedit ergo eis petitionem eorum et misit tenuitatem in animam eorum 17 et zelati sunt Mosen in castris Aaron sanctum Domini 18 aperta est terra et devoravit Dathan et operuit synagogam Abiram 19 et succensus est ignis in synagoga eorum flamma exusit impios 20 fecerunt vitulum in Horeb et adoraverunt conflatile 21 et mutaverunt gloriam suam in similitudine bovis comedentis faenum 22 obliti sunt Dei salvatoris sui qui fecit magnalia in Aegypto 23 mirabilia in terra Ham terribilia super mare Rubrum 24 dixit ergo ut contereret eos nisi Moses electus eius stetisset medius contra faciem illius ut converteret indignationem eius et non interficeret 25 et dispexerunt terram desiderabilem nec crediderunt sermoni eius 26 et murmuraverunt in tabernaculis suis non audierunt vocem Domini 27 et levavit manum suam super eos ut deiceret eos in deserto 28 et ut deiceret semen eorum in gentibus et dispergeret eos in terris 29 et consecrati sunt Beelphegor et comederunt victimas mortuorum