Psalms 103:1-6

Vulgate(i) 1 filii servorum tuorum habitabunt et semen eorum ante faciem eorum perseverabit 2 David benedic anima mea Domino et omnia viscera mea nomini sancto eius 3 benedic anima mea Domino et noli oblivisci omnium retributionum eius 4 qui propitiatur cunctis iniquitatibus tuis et sanat omnes infirmitates tuas 5 qui redimit de corruptione vitam tuam et coronat te misericordia et miserationibus 6 qui replet bonis ornamentum tuum innovabitur sicut aquilae iuventus tua