Psalms 101:1-8

Vulgate(i) 1 quia bonus Dominus in sempiternum misericordia eius et usque ad generationem et generationem fides eius 2 David canticum misericordiam et iudicium cantabo tibi Domine psallam 3 erudiar in via perfecta quando venies ad me ambulabo in simplicitate cordis mei in medio domus meae 4 non ponam coram oculis meis verbum Belial facientem declinationes odivi nec adhesit mihi 5 cor pravum recedet a me malum nesciam 6 loquentem in abscondito contra proximum suum hunc interficiam superbum oculis et altum corde cum hoc esse non potero 7 oculi mei ad fideles terrae ut habitent mecum ambulans in via simpliciter hic ministrabit mihi 8 non habitabit in medio domus meae faciens dolum loquens mendacium non placebit in conspectu oculorum meorum