Proverbs 3:15-18

Vulgate(i) 15 pretiosior est cunctis opibus et omnia quae desiderantur huic non valent conparari 16 longitudo dierum in dextera eius in sinistra illius divitiae et gloria 17 viae eius viae pulchrae et omnes semitae illius pacificae 18 lignum vitae est his qui adprehenderint eam et qui tenuerit eam beatus