Nehemiah 9:9-11

Vulgate(i) 9 et vidisti adflictionem patrum nostrorum in Aegypto clamoremque eorum audisti super mare Rubrum 10 et dedisti signa et portenta in Pharao et in universis servis eius et in omni populo terrae illius cognovisti enim quia superbe egerant contra eos et fecisti tibi nomen sicut et in hac die 11 et mare divisisti ante eos et transierunt per medium maris in sicca persecutores autem eorum proiecisti in profundum quasi lapidem in aquas validas