Nehemiah 5:1-5

Vulgate(i) 1 et factus est clamor populi et uxorum eius magnus adversus fratres suos iudaeos 2 et erant qui dicerent filii nostri et filiae nostrae multae sunt nimis accipiamus pro pretio eorum frumentum et comedamus et vivamus 3 et erant qui dicerent agros nostros et vineas et domos nostras opponamus et accipiamus frumentum in fame 4 et alii dicebant mutuo sumamus pecunias in tributa regis demusque agros nostros et vineas 5 et nunc sicut carnes fratrum nostrorum sic carnes nostrae sunt sicut filii eorum ita filii nostri ecce nos subiugamus filios nostros et filias nostras in servitutem et de filiabus nostris sunt famulae nec habemus unde possint redimi et agros nostros et vineas alii possident