Matthew 6:1-7

Vulgate(i) 1 adtendite ne iustitiam vestram faciatis coram hominibus ut videamini ab eis alioquin mercedem non habebitis apud Patrem vestrum qui in caelis est 2 cum ergo facies elemosynam noli tuba canere ante te sicut hypocritae faciunt in synagogis et in vicis ut honorificentur ab hominibus amen dico vobis receperunt mercedem suam 3 te autem faciente elemosynam nesciat sinistra tua quid faciat dextera tua 4 ut sit elemosyna tua in abscondito et Pater tuus qui videt in abscondito reddet tibi 5 et cum oratis non eritis sicut hypocritae qui amant in synagogis et in angulis platearum stantes orare ut videantur ab hominibus amen dico vobis receperunt mercedem suam 6 tu autem cum orabis intra in cubiculum tuum et cluso ostio tuo ora Patrem tuum in abscondito et Pater tuus qui videt in abscondito reddet tibi 7 orantes autem nolite multum loqui sicut ethnici putant enim quia in multiloquio suo exaudiantur