Matthew 2:3-8

Vulgate(i) 3 audiens autem Herodes rex turbatus est et omnis Hierosolyma cum illo 4 et congregans omnes principes sacerdotum et scribas populi sciscitabatur ab eis ubi Christus nasceretur 5 at illi dixerunt ei in Bethleem Iudaeae sic enim scriptum est per prophetam 6 et tu Bethleem terra Iuda nequaquam minima es in principibus Iuda ex te enim exiet dux qui reget populum meum Israhel 7 tunc Herodes clam vocatis magis diligenter didicit ab eis tempus stellae quae apparuit eis 8 et mittens illos in Bethleem dixit ite et interrogate diligenter de puero et cum inveneritis renuntiate mihi ut et ego veniens adorem eum