Matthew 27:17-26

Vulgate(i) 17 congregatis ergo illis dixit Pilatus quem vultis dimittam vobis Barabban an Iesum qui dicitur Christus 18 sciebat enim quod per invidiam tradidissent eum 19 sedente autem illo pro tribunali misit ad illum uxor eius dicens nihil tibi et iusto illi multa enim passa sum hodie per visum propter eum 20 princeps autem sacerdotum et seniores persuaserunt populis ut peterent Barabban Iesum vero perderent 21 respondens autem praeses ait illis quem vultis vobis de duobus dimitti at illi dixerunt Barabban 22 dicit illis Pilatus quid igitur faciam de Iesu qui dicitur Christus 23 dicunt omnes crucifigatur ait illis praeses quid enim mali fecit at illi magis clamabant dicentes crucifigatur 24 videns autem Pilatus quia nihil proficeret sed magis tumultus fieret accepta aqua lavit manus coram populo dicens innocens ego sum a sanguine iusti huius vos videritis 25 et respondens universus populus dixit sanguis eius super nos et super filios nostros 26 tunc dimisit illis Barabban Iesum autem flagellatum tradidit eis ut crucifigeretur