Matthew 24:42-51

Vulgate(i) 42 vigilate ergo quia nescitis qua hora Dominus vester venturus sit 43 illud autem scitote quoniam si sciret pater familias qua hora fur venturus esset vigilaret utique et non sineret perfodiri domum suam 44 ideoque et vos estote parati quia qua nescitis hora Filius hominis venturus est 45 quis putas est fidelis servus et prudens quem constituit dominus suus supra familiam suam ut det illis cibum in tempore 46 beatus ille servus quem cum venerit dominus eius invenerit sic facientem 47 amen dico vobis quoniam super omnia bona sua constituet eum 48 si autem dixerit malus servus ille in corde suo moram facit dominus meus venire 49 et coeperit percutere conservos suos manducet autem et bibat cum ebriis 50 veniet dominus servi illius in die qua non sperat et hora qua ignorat 51 et dividet eum partemque eius ponet cum hypocritis illic erit fletus et stridor dentium