Matthew 24:1-3

Vulgate(i) 1 et egressus Iesus de templo ibat et accesserunt discipuli eius ut ostenderent ei aedificationes templi 2 ipse autem respondens dixit eis videtis haec omnia amen dico vobis non relinquetur hic lapis super lapidem qui non destruatur 3 sedente autem eo super montem Oliveti accesserunt ad eum discipuli secreto dicentes dic nobis quando haec erunt et quod signum adventus tui et consummationis saeculi